PL 92, col. 16

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

qui susceperat carnis vestimentum de Judaeis, qui
certitudine depravatae legis et pondere peccatorum
premebantur. Porro zona pellicea significat mortalitatem
assumptae carnis. Alio sensu, significat vestimentum
Joannis de pilis camelorum quod Christus
sibi induit Ecclesiam ex gentilitate conversam ad
fidem ejus, quae antea cultura idolorum et foeditate
vitae fetebat. Zona pellicea significat mortificationem
membrorum, quae sunt super terram; locustae, quae
in maritimis solent manere locis, sed a vento raptae,
et in campum sparsae, fructus devorant, significant
credentes in Christum, qui de infidelitate rapti sancti
Spiritus vento, in campum projiciuntur Scripturarum,
et ibi depasto frumento sensuum et dulcedine
allegoriarum, Judaeis tantum stipulam carnalis

observantiae relinquunt.
Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum,
venientes, etc. Pharisaei interpretantur divisi,
eo quod singularem sibi prae caeteris scientiam legis
et observantiam mandatorum Dei vindicabant. Sadducaei
vero interpretantur justi, qui se ipsos justiores
esse caeteris jactabant: nolentes accipere prophetias,
neque angelorum officia, neque resurrectionem,
nisi tantum quinque libros legis, quasi ab ipso
Domino dictatos Moysi: istius haeresis quidam de
Sadduco auctor esse probatur, a quo derivationem
nominis ducunt sequaces ejus.
Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere
ab ira ventura? Vipera enim mortiferum est animal:
nam maritus per mortem seminare solet, demerso

in guttur feminae capite, a quo illa praeciso, semen
mortiferae prolis accipit: sed instante partus tempore,
comesta matris vulva erumpunt. Sic denique
Pharisaei et Sadducaei, quando perverso dogmate
filios perditionis generabant, inprimitus deceptionis
semetipsos noxa perdebant.
Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Id est,
juxta modum culpae emendare studete, et ne velitis
dicere: Patrem habemus Abraham, nolite de carnali
prosapia patriarchae gloriari: quia non qui filii carnis,
hi filii sunt Dei, sed qui fide et operibus eum
imitari student, hi aestimantur in semine.
Dico autem vobis quoniam potens est Deus de lapidibus
istis, etc. Lapides enim gentes appellat, qui
insensibiles creaturas pro Creatore colebant, et qui

absque pietate duritiam lapidum possidebant in
corde, de quibus Deus spiritale semen Abrahae excitavit
per fidem.
Jam securis ad radicem arborum posita est. Id est,
sententia judicis, qui, sicut ferrum quod secat per
manubrium tenetur, ita Divinitas in judicio apparens,
non ad ramos, sed ad radicem posita, facultatem
pravis ultra peccandi abscidit.
Omnis ergo arbor, usque, et in ignem mittetur.
Id est, omnis voluntas quae modo fructum bonae
operationis negat, tunc in igne aeternae damnationis,
justi Judicis sententia excisa, sentiet poenam
Ego baptizo vos in aqua, usque, Fortior me est. In
poenitentiam baptizare se dicit, qui potestatem non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.