PL 92, col. 17

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

habuit peccata dimittere: sed tamen profuit cum
fide susceptum baptisma Joannis, qui sequenti baptismati
Christi praeparabat accipientes.
Qui autem post me venturus est, fortior me est. Fortior est peccata dimittere, qui Deus est et homo,
quam ego qui tantummodo sum simplex homo.
Cujus ego non sum dignus calceamenta portare. Id
est, coelestem ejus nativitatem mihi usurpare, qui de
virili semine natus sum. Alter evangelista dicit, Non sum dignus, ut solvam corrigia calceamenti ejus.
Mos erat apud Hebraeos ut qui uxorem defuncti propinquus
accipere voluisset, alteri jure propinquitatis
cedenti, de uno pede calceamentum extrahere debuisset,
ejusque domus discalceati domus vocari
consuevit. Sed Joannes, quem Judaei Christum aestimabant,

nec false sibi nomen sponsi, quod non
erat, nec sponsam, quae alteri debebatur, vindicabat,
ne perderet quod erat. Aliter corrigia ligata
mysterium est inenodabile nativitatis Christi, juxta
illud propheticum: Generationem ejus quis enarrabit [(Isa. LIII, 8)]
?
cujus solutionis indignum se esse
professus est.
Ipse vos baptizabit in spiritu et igni. Id est, in
gratia Spiritus sancti, et remissione peccatorum:
sive ignem dicit tribulationem carnis, quia per contritionem
carnis peccata post baptisma perpetrata
remittuntur.
Cujus ventilabrum, usque, paleas autem comburet
igni inexstinguibili. Manus potentiam significat Christi,
in qua est ventilabrum, id est, discretio judicii,

et permundat aream Ecclesiae; paleas autem comburet,
id est, leves et instabiles in aeternam damnationem
mittet.
Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem,
ut baptizaretur ab eo. Hic ostenditur tempus
Joannis baptismi in tricesimo fuisse Salvatoris anno,
unde nobis opportuna videtur aetas praedicandi, seu
sacerdotium accipiendi: in ea David regnum suscepit,
et Ezechiel dona prophetiae promeruit. Interrogant
aliqui cur Salvator baptisma Joannis acciperet,
qui omnino culpae contagione carebat. Sed respondendum
est, sive ut in se primum susciperet quidquid
ad salutem humano generi daret, sive ut baptisma
Joannis a Deo esse comprobaret, sive ut suscepta

in se ad diluendas nostrorum scelerum sordes
fluenta sanctificaret aquarum.
Joannes autem prohibebat eum dicens: Ego a te debeo
baptizari, et tu venis ad me! Ad se eum venisse expavit,
qui per sui Spiritus gratiam totius mundi peccatum
tulit, et a quo ipse debuit ab originalis peccati
contagione mundari, qui a muliere natus culpae
naevo non carebat, sicut scriptum est: Quid est
homo, ut immaculatus sit, et ut mundus appareat natus
de muliere [(Job. XXV, 4)]
.
Respondens autem Jesus dixit ei: Sine modo, sic
enim decet nos implere omnem justitiam; tunc dimisit
eum. Ac si dixisset, primum me baptiza in aqua,
quod praecepi, ut postmodum in spiritu baptizeris,
quod quaeris; quia sic decet nos omnis justitiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.