PL 92, col. 307
In Evangelium S. Lucae (Beda), J. P. Migne
sunt, quae Christus in carne operatus est, et quae
praecepta mortalis vitae exercendae carnem portantibus
tradidit. At vero Joannes supra nubila infirmitatis
humanae velut aquila volat, et lucem incommutabilis
veritatis acutissimis atque firmissimis oculis
cordis intuetur. Haec beati Augustini pauca de pluribus
excerpta testimonia, ad repellendam querulorum
Beatus evangelista Lucas de omnibus quae coepit
Jesus facere et docere, usque in diem qua assumptus
est, sermonem facturus; primo eorum qui falsa
de illo scripsere, redarguere curavit audaciam. Lectorem
videlicet tacite admonens, ut non solum quae
praedicat ipse sequenda, verum quae aliter sonuerint,
novit penitus esse detestanda. Et ne errorum
forte infirmis oriretur occasio, superflua passim
scribentium lectionem prorsus aversandam. Neque
enim de omnibus generaliter, sed de quibusdam
speciali fidei vel scientiae virtute praeditis dici potuit; Etsi mortiferum quid biberint, non eis nocebit [(Marc. XVI)]
.
Sic ergo incipit Lucas.
PROOEMIUM.
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem
quae in nobis completae sunt rerum, sicut tradiderunt
nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt
sermonis, visum est et mihi assecuto a principio
de omnibus diligenter ex ordine ex ordine tibi scribere, optime
Theophile, ut cognoscas eorum verborum de quibus
eruditus es veritatem. Quo manifestissime prooemio
significat eam sibi maxime causam Evangelii fuisse
scribendi, ne pseudoevangelistis facultas esset falsa
praedicandi, qui, ut eorum hodieque monumenta testantur,
sub nomine apostolorum perfidiae conati
sunt inducere sectas. Denique nonnulli Thomae, alii
Bartholomaei, quidam Matthiae, aliqui etiam duodecim
apostolorum titulo reperiuntur falso sua scripta
praenotasse. Sed et Basilides atque Apelles, quorum
unus trecentos sexaginta quinque coelos, alter duos
invicem contrarios deos inter alia nefanda dogmatizabant,
Evangelia sui nominis errore foeda reliquisse.
Inter quae notandum, quod dicitur Evangelium juxta
Hebraeos, non inter apocryphas, sed inter ecclesiasticas
numerandum historias. Nam et ipsi sacrae
Scripturae interpreti Hieronymo pleraque ex eo testimonia
usurpare, et ipsum in Latinum Graecumque
visum est transferre sermonem. Falsa vero
Evangelia, Lucas prima mox praefatione refellit. Quoniam quidem multi
(inquit) conati sunt ordinare
narrationem. Multos videlicet eos non tam numerositate
quam haereseos multifariae diversitate connumerans,
qui non Spiritus sancti munere donati, sed
vacuo labore conati magis ordinarint narrationem,
quam historiae texuerint veritatem, ideoque aliis
complendum opus, in quo frustra sudavere reliquerint.
Illis nimirum, qui cum sint quatuor, non tam