PL 92, col. 36
In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne
temporalitas: illud tanquam bonum, hoc tanquam
necessarium.
Nolite solliciti esse de crastino. Crastinus enim dies
sollicitus ipse erit sibi. Quia annuos fructus terra profert,
de praesentibus sollicitos esse debere concessit,
qui futura, quod cras significat, cogitare prohibuit.
Sufficit diei malitia sua. Sufficit ergo nobis praesentis
temporis cogitatio, futurorum curam, quae
incerta est, relinquamus. Hanc ergo curam arbitror
ideo nominavit malitiam, quia poenalis est, et ad
hanc pertinet mortalitatem, quam peccando meruimus.
Cavendum namque est ne aliquem judicemus,
qui commissis sibi procurat necessaria ne desint,
cum ipse Dominus loculos habere dignatus est.
CAPUT VII.
Nolite judicare, ut non judicemini, usque, In qua
mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
Hoc loco praecipi existimo ut ea facta quae dubium
est quo animo fiant in meliorem partem interpretemur,
quia incertum est quo animo quid factum sit,
vel qualis futurus sit qui nunc vel bonus vel malus
apparet. Unde Apostolus: Nolite, inquit, ante tempus
judicare [(I Cor. IV)]
. De manifestis, quae bono animo
fieri non possunt ita dicitur: Ex fructibus eorum cognoscetis
eos [(Matth. VII)]
; potest movere quod ait: In quocunque enim judicio judicaveritis, judicabitur de
vobis.
Nunquid temere enim, sicut nos de aliis, ita
judicabit de nobis Deus. Aut, in qua mensura, remetietur,
nullo modo hoc est apud Deum; sed dictum
est quomodo ipsa temeritas qua punis alium te puniat
necesse est. Unde dictum est: Omnis qui percusserit
gladio, gladio peribit [(Matth. XXVI)]
. Non gladio
ferri, sed gladio peccati.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, usque, Et trabem in oculo tuo non vides.
Multi, superbia et odio praeventi, acerrime corripiunt
eos quos subita ira vident turbatos, oculum
mentis a solito puritatis statu quasi festuca irruente
mutasse, atque hinc eos magis amant vituperare
quam emendare, et ideo impossibile illis dicitur ut
festucam fratris oculo quis demat, qui suo trabem
in oculo gestat. Qui fieri potest ut si irasceris homini,
velis eum corrigi; si autem oderis, non potes eum
velle corrigere. Quantum inter trabem et festucam
distat, tantum inter odium et iram.
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc
videbis ejicere, et reliqua.
Primo expelle odium a te, et deinceps jam eum
quem diligis emendare poteris.
Nolite sanctum dare canibus, usque, Et conversi disrumpant
vos. Canes et porcos pro contemptoribus
accipimus; non convenit igitur istiusmodi in luto infidelitatis
manentibus porcis vel haereticis, vel hominibus
ad vomitum peccatorum revertentibus, evangelicam
pandere margaritam. Ne conculcent, id est,
contemnant illud, et conversi incipiant vos dissipare.
Petite et dabitur vobis, et reliqua. Petitio pertinet
ad impetrandam sanitatem firmitatemque animi, ut
ea quae praecipiuntur implere possimus; inquisitio