PL 92, col. 37

In Evangelium S. Matthaei (Beda), J. P. Migne

autem ad inveniendam veritatem. Cum quis autem
veram viam invenerit, perveniet ad ipsam possessionem,
quae tamen pulsanti aperietur.
Omnis autem qui petit accipit, et reliqua. Ergo
perseverantia opus est, ut accipiamus quod petimus,
et inveniamus quod quaerimus, et quod pulsamus
aperiatur.
Aut quis ex vobis homo, quem si petierit filius suus
panem, nunquid lapidem porriget ei?
Panis intelligitur charitas, sine qua caetera nihil
sunt sicut sine pane mensa inops esse videtur; cui
contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit.
Aut si piscem petierit, nunquid serpentem porriget
ei? Pisces sunt fides invisibilium, vel propter aquam
baptismi, vel quia de invisibilibus capitur, seu quod

hujus mundi fluctibus non frangitur: cui contrarium
posuit serpentem propter venena fallaciae, quae primo
homini praeseminavit. Quod autem in Evangelio
secundum Lucam haec duo subsequitur ovi et scorpionis
comparatio, in ovo indicatur spes, in quo nondum
perfectus fetus est, sed fovendo speratur; vel
quod spei contrarium est retro respicere, quae se in
ea quae ante sunt extendit. Et ideo huic contrarium
posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro
timendus est, quia mortifera desperatio in fine est
formidanda.
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare
filiis vestris, usque Petentibus se.
Malos appellat hujus saeculi amatores; et in rerum
natura bona sunt quae dant, quamvis sint temporalia

quia Domini est terra et plenitudo ejus [(Psal. XXIII)]
.
Aliter Apostoli, qui electionis merito bonitatem generis
humani excesserant supernae bonitatis intuitu mali
esse dicuntur, quia nihil est per semetipsum immutabile
vel bonum, nisi deitas sola. Quod Lucas vero
dicit: Dabit Spiritum bonum, ostendit Spiritum sanctum
plenitudinem esse bonorum Dei.
Intrate per angustam portam, usque, Et pauci sunt
qui inveniunt eam.
Lata via est quae tendit ad saeculi voluptates, cujus
inquisitione aut inventione opus non est, quia sponte
se offerunt. Angustam vero viam omnes inveniunt, nec
qui inveniunt statim ingrediuntur per eam, siquidem
multi de medio itinere veritatis, saeculi voluptatibus

capti, revertuntur.
Attendite a falsis prophetis, usque, Intrinsecus autem
sunt lupi rapaces.
Specialiter de haereticis dicitur, qui videntur continentia,
castitate, jejunio se circumdare quasi quadam
veste pietatis, sed ex intentione venenati animi,
et insidiis rapacibus comparantur lupis.
Aliter, cautius considerate eos qui per Christianum
nomen vos seducere nituntur, dulcibus sermonibus
scandalum inferentes, sed quomodo isti sunt noscendi
ostendit.
A fructibus eorum cognoscetis eos. Hoc est, ad vultum
nolite attendere, sed ad opera. Etenim si non
verbis, moribus blasphemant.
Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.