PL 92, col. 402

In Evangelium S. Lucae (Beda), J. P. Migne

consequenter illius et profectu nos gratulari, et defectu
necesse est tribulari; nec solum tribulari, verum
ad lacrymas usque succendi. Sic enim Samuel
et David, peccatum Saulis et interitum lugent. Sic
peccatricem Dominus ipse flevit super civitatem, et
moestis compassus sororibus, Lazarum quem divina
erat majestate resuscitaturus, humana prius miseratione
deflebat. Mystice significans eos qui peccati
morte sopiuntur, ut reviviscere queat a proximis
esse plangendos. Quod autem nunc flentes risuros esse
promittit, non pueriliter accipiendum, sed Scriturae
more risus nomine mentis exsultatio et affectus
quidam laetior intelligendus est esse designatus. Sicut
Sara: Risum (inquit) mihi fecit Deus [(Gen. XXI)]
.
Et in Job dictum est: Os autem veracium replebitur

risu. Per quae (ut dixi) nomina, gaudium animae
figuratur interius.
Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint
vos, et exprobraverint. Qui propter divitias
haereditatis Christi in sanctis, propter panem vitae
aeternae, propterque spem coelestium gaudiorum,
fletus esuriem paupertatemque pati desiderat, beatus
est. Multo autem beatior, qui has inter adversa
virtutes servare non trepidat. Quia odiant licet homines
corde nefando, dilectum cor Christo laedere
nequeunt. Separent et synagoga depellant, Christus
invenit et confirmat. Exprobrent nomen Crucifixi,
ipse commortuos sibi conresuscitat, et consedere
facit in coelestibus [(Ephes. II)] .
Et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter

Filium hominis. Nomen vestrum quod dicit, nomen
Christianorum significat, quod a gentibus Judaeisque
saepissime quantum ad ipsos memoriae abrasum, et
ab hominibus est ejectum, nulla jam existente causa
odii, nisi propter filium hominis, quia videlicet, nomen
Christi, credentes suum voluerint facere cognomen;
atque ideo nominis summi persecutores, hominum
non immerito nomine notantur. Beati (inquit) eritis, cum vos oderint homines,
docens eos ab
hominibus insectandos, sed ultra homines esse
beandos.
Gaudete in illa die, et exsultate. Ecce enim merces
vestra multa in coelo. Non hoc a quolibet patiente,
sed ab eo qui supernae tantum mercedis intuitu patitur,

praeceptum potest impleri, ut scilicet inter
odia cordium, inter probra linguarum, inter ipsas
persequentium manus, aequali, imo laetiori adhuc
corde versetur, non ad hoc nostri similes valeant,
sed eorum qui ibant gaudentes a conspectu consilii,
quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam
pati [(Act. V)] . Qui ergo multa in terris pro
Christo sustinet adversa, multa in coelis a Christo
recipiet dona. Caeterum quanta ab Elia verborum
jacula falsi sustinuere prophetae, quos deridens aiebat: Clamate voce majore: Deus enim est Baal, et
forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere,
aut certe dormit, ut excitetur
[(III Reg. XVIII)]
. Quantam
dedere stragem qui octingenti simul et quinquageni
sunt interempti? Verum quia Baal et non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.