PL 92, col. 403

In Evangelium S. Lucae (Beda), J. P. Migne

Christus in causa erat, nec irrisi gaudebant, nec
occisi palmam, sed poenam meruere perennem.
Secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Bene exemplo adhortatus est, quia vera dicentes
solent persecutionem pati. Nec tamen ideo prophetae
antiqui timore persecutionis, a veritatis praedicatione
defecerunt. Notandum sane quia sicut Matthaeus
per octo quas posuit beatitudines octavam
spei nostrae perfectionem quae resurrectionis gloria
dedicatur insinuat, ita Lucas per quatuor virtutes
amplectitur cardinales. Beati enim pauperes, qui
per temperantiam a mundi refrenantur illecebris. Beati esurientes,
qui sua fame commoniti esurientibus
esse miserendum, et ipsi per justitiam miserentur
ut valent. Nam eleemosynam qua Christo non

nostra donamus, sed sua reddimus, justitiam recte
dici testatur Psalmista, qui ait: Disperdit pauperibus,
justitia ejus manet in saeculum saeculi [(Psal. CXI)]
.
Justitia est enim, qua sua cuique tribuimus, nemini
quidquam debentes, nisi ut invicem diligamus.
Beati qui per prudentiam inter bonum dignoscentes
et malum, occidua flere, et ad aeterna norunt anhelare.
Beati qui per fortitudinem fidei omnia valent
molesta tolerare. Igitur, qui necdum consummatae
virtutis arcem conscendere valent, generalis interim
perfectionis sunt beatitudine perfovendi. Quatenus
a bonis paulatim ad meliora progressi, dum consistenti
in planitie Domino libenter auscultant, ad
hunc quandoque in monte sedentem sublimiter

ascendant. Nam quorum adhuc edomandis instruendisque
cordibus insistit, hos quasi stans, qui situs
est laborantis, affatur. Quos vero longo studii spiritalis
exercitio promptos jam ac dociles invenit, his
libertate ac dignitate magistri, quasi quietus Salvator
residens, mystica quaeque de supernis intimat. Quae
spiritalium differentia profectuum, in Israeliticae
plebis est habitu pulcherrimis expressa figuris. Ubi
vulgus omne quibuslibet vestibus utens, in quatuor
angulis palliorum hyacinthinas sibi fimbrias est
facere praeceptum. Sacerdotes quatuor habere vestes,
totidem mysticis coloribus mira varietate distinctas.
Pontifices et ea quae sacerdotes et alia quatuor indumenti
genera, colorum quidem eorumdem, sed sublimioris
gratia dignitatis, et auro interlucente

corusca, et patriarcharum atque ipsius domini nomine
redimita gestare. Quae per singula vel exponere,
vel solum proponere, proprii industriam spectat
operis.
Verumtamen, vae vobis divitibus, qui habetis consolationem
vestram. Quod sit vae divitibus adfuturum,
a contrario melius intelligitur, ubi pauperum dicitur
esse regnum Dei. A quo se regno per omnia, qui hic
consolari quaerunt, alienant, audituri a justo judice: Filii, recordamini quia recepistis bona in vita vestra [(Luc. XVI)]
.
Ubi notandum quod non tam divitiae quam
divitiarum amor in culpa est. Non enim omnis qui
habet divitias, sed ut Ecclesiastes ait: Qui amant divitias,
fructus non capient ex eis [(Eccl. V)]
, quia qui
habita temporalia vel animo contemnere, vel pauperi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.