PL 93, col. 102

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

Non autem haec de omni peccato dicit: si enim dixerimus
quoniam peccatum non habemus, nos ipsos seducimus [(I Joan. I)]
,
sed de violatione charitatis,
quam qui semen Dei, id est, verbum Dei, quo renatus
est, in se habet, committere non potest. Hoc
enim sequendo manifestat, dicens:
In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli, etc.
Dilectio ergo sola discernit inter filios Dei et filios
diaboli. Qui habent charitatem, nati sunt ex Deo.
Qui non habent, non sunt nati ex Deo. Quidquid
vis habe, hoc solum si non habeas, nihil tibi prodest.
Alia si non habeas, hoc habe, et implesti legem.
Qui enim diligit proximum, legem implevit. Et plenitudo
legis est charitas.
Quoniam haec est annuntiatio quam audistis ab initio,

ut diligatis alterutrum. Dicente Domino: Hoc est
praeceptum meum, ut diligatis invicem [(Joan. XV)]
.
Non sicut Cain, qui ex maligno erat, etc. Exponit
quomodo ex maligno erat Cain, quia videlicet et ipse
maligna habebat opera. Ergo ubi est invidia, amor
fraternus esse non potest; sed peccatum maligni, id
est, diaboli, est in pectore tali, quia et diabolus hominem
invidendo ejecit. Opera ergo justa Abel, non
dicit nisi charitatem. Opera mala Cain, non dicit nisi
odium fraternum. Parum est quia odit fratrem suum,
et invidet operibus bonis ( sic ). Hinc itaque discernuntur
homines. Nemo attendat linguas, sed facta.
Cur si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid
in se habeat? Tentationibus probantur homines.
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. Mundum

dilectores mundi dicit. Nec mirandum quod qui
amant mundum fratrem a mundi amore separatum,
et coelestibus tantum desideriis intentum, amare non
possunt. Abominatio est enim peccatori religio, ut
Scriptura testatur.
Nos scimus quia translati sumus de morte ad vitam,
quoniam diligimus fratres. Nemo se de virtutibus falso
extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra
modum metiatur: apertum dat judicium, quicunque
fraterna dilectione plenus est, quod ad sortem electorum
pertinet, quia portionem habere in terra viventium
meruit.
Qui non diligit, manet in morte. Mortem animae dicit.
Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Vita

quippe carnis anima, vita animae Deus est. Mors corporis
amittere spiritum, mors est animae amittere
Deum. Unde constat, quod in anima mortui omnes in
hanc lucem nascimur, trahentes ex Adam originale
peccatum, sed Christi gratia fidelibus regenerando
agitur, ut in anima vivere possint. Verum baptismatis
et fidei mysterium illis solummodo prodest, illos de
morte attrahit ad vitam qui sincera mente diligunt
fratres. Atque ideo notandum quod non ait: Qui non
diligit venturus est in mortem, quasi de poena perpetua
loqueretur, quae restat peccatoribus in futurum,
sed qui non diligit, inquit, manet in morte. In illa utique
morte, de qua etiam in hac vita, si fratres perfecte
amaret, exsurgere posset. Hinc etenim dicitur
in Apocalypsi: Beatus et sanctus qui habet partem in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.