PL 93, col. 103
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
resurrectione prima [(Apoc. XX)]
; in his secunda mors
non habet potestatem.
Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Si
contemnebat quisquam odium fraternum, nunquid
et homicidium in corde suo contempturus est? Non
movet manus ad occidendum hominem, homicida jam
tenetur a Deo. Vivit ille, et iste jam interfector judicatur.
Et scitis quid omnis homicida non habet vitam aeternam
in se manentem. Etsi hic per fidem inter sanctos
vivere cernitur, non habet in se perpetuo vitam
manentem. Nam ubi retributionis tempus advenerit,
cum Cain, qui ex maligno erat, damnabitur etiam qui
hoc homicidii genere tenetur, ut discordet et dissideat,
et pacem cum fratribus non habeat. Notandum enim
quod non ait absolute: Homicida non habet vitam in
se manentem, sed: Omnis, inquit, homicida. Scilicet
non solum ille qui ferro, verum et ille qui odio fratrem
insequitur.
In hoc cognovimus charitatem Dei, etc. Qualis perfecta
charitas esse debeat in nobis, Dominicae passionis
exemplo didicimus. Majorem namque hac dilectionem
nemo habet, quam ut animam suam ponat
quis pro amicis suis [(Joan. XV)]
. Unde et Paulus ait: Commendat autem Deus charitatem suam in nobis,
quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro
impiis mortuus est
[(Rom. V)]
. Hanc beatus Petrus habere
monebatur, cum Domino dicente: Petre, amas
me? pasce oves meas [(Joan. XXI)]
; respondit se amare,
statimque audivit: Cum autem senueris, extendes
manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis
[(Ibid.)] .
Hoc autem dixit (ait evangelista) significans
qua morte clarificaturus esset Deum. Cui enim amorem
confitenti suas oves commendaret, eum in testimonium
perfecti amoris animam suam pro eisdem
ovibus ponere docebat. Ille, inquit, pro nobis animam
suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas
ponere. Sed dicit forte aliquis: Et quomodo possum
habere istam charitatem? Noli cito de te desperare,
forte nata est, sed nondum perfecta est. Nutri eam,
ne effocetur. Et unde, inquis, novi natam in
me charitatem esse quam nutriam? Audi sequentia:
Qui habuerit substantiam mundi hujus, et viderit
fratrem suum necessitatem habere, etc. Ecce unde incipit
charitas. Si nondum es idoneus mori pro fratre,
jam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri. Si
enim fratri molestiam patienti non compateris, non
utique Patris, ex quo ambo regenerati estis, charitas
manet in te.
Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, etc.
Opere videlicet, ut cum frater aut soror nudi sunt,
et indigent victu quotidiano, demus eis quae necessaria
sunt corpori. Similiter cum spiritualibus donis
eos egere conspicimus, praestemus eorum necessitati
quae possumus. Veritate autem, ut eadem beneficia
eis simplici intentione largiamur, et non propter
laudem humanam, non per jactantiam, non in
injuriam aliorum qui majoribus praediti substantiis
nil tale fecerunt. Quaecunque enim mens hujusmodi
nequitiis inficitur, in hac pu as veritatis habitare