PL 93, col. 105
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
idem Paulus Dominum rogans, non quod quaerebat,
sed quod utile habebat accepit. At contra saepe reprobi
exaudiuntur ad voluntatem, si non audiuntur
ad salutem. Unde et eorum caput diabolus, ut beatum
Job tentaret, exauditus est ad voluntatem, sed
ad suam damnationem. Ideo enim concessus est
iste tentandus, ut eo probato ille esset cruciandus.
Cum ergo dixisset Joannes, quia quodcunque petierimus
accipiemus ab eo, si mandata ejus custodimus,
quasi quaereres quae mandata, continuo subdidit:
Et hoc est mandatum ejus, ut credamus in nomine
Filii ejus Jesu Christi, etc. Singulari numero mandatum
praemisit, et Deo subsequenter adjungit mandata,
fidem scilicet et dilectionem, quia nimirum
haec ab invicem separari nequeunt. Neque enim sine
fide Christi recte nos alterutrum diligere, neque
vere in nomine Jesu Christi sine fraterna dilectione
possumus credere. Et diligamus, inquit, alterutrum,
sicut dedit mandatum nobis. Id est, puro amore, non
sicut latrones, vel quorumlibet aliorum patratores
scelerum, qui se utique alterutrum sed non caste
diligunt. Sed enim dedit mandatum nobis, cum ait: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut
dilexi vos
[(Joan. XV)]
. Quid est enim, Sicut dilexi vos,
nisi: Ad hoc amate ad quod amavi vos, videlicet,
ut ad coelestia regna pertingatis? Et qua mercede haec
mandata fidei et dilectionis servantur? Sequitur:
Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in
eo. Sit ergo tibi domus Deus, et esto domus Dei;
mane in Deo, et maneat in te Deus. Manet in te Deus
ut te contineat, manes in Deo ne cadas. Serva mandata
ejus, tene charitatem. Noli te divellere a fide
illius, ut glorieris in praesentia ipsius, et securus
manebis in eo, modo per fidem, tunc per speciem.
Manebit et ipse perennis in te, juxta quod ei Psalmista
decantat: In aeternum exsultabunt, et habitabis
in eis [(Psal. V)]
.
Et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu
quem dedit nobis. Primis temporibus cadebat Spiritus
sanctus super credentes, et loquebantur linguis
quas non didicerant. Nunc autem quia exterioribus
signis sancta Ecclesia non indiget, quicunque credens
in nomine Jesu Christi fraternam habuerit
charitatem, Spiritui sancto in se manenti testimonium
perhibet. Hoc enim agit Spiritus sanctus in
homine, ut sit in illo charitas. Quia charitas (inquit
Paulus) diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum, qui datus est nobis [(Rom. V)]
. Verum quia
multi, charitatem non habentes, et unitatem Ecclesiae
perverso dogmate scindentes, nihilominus Spiritum
sanctum in se esse contendunt, recte subditur:
CAPUT IV.
Charissimi, nolite omni spiritui credere, etc. Et
quis est qui probat spiritus, vel unde possunt probari,
docet in Evangelio Dominus, ubi talia ventura
praedicebat, qualia Joannes jam suo tempore venisse
probat. Attendite, inquit, a falsis prophetis qui veniunt
ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem
sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos.