PL 93, col. 106
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus [(Marc. VII)]
?
Hi sunt ergo fructus a quibus spiritus
maligni, qui in pseudoprophetis loquuntur, valent
dignosci, spinae videlicet schismatum, et horridi haeresium
tribuli, quibus eos qui sibi incaute appropiant,
fidem lacerando, contaminant. Sicut e contrario
fructus bonorum, charitas, scilicet, gaudium,
pax in Spiritu sancto, per fragrantiam uvarum,
ficorumque dulcedinem, apte figurantur.
In hoc cognoscitur Spiritus Dei, etc. Confessio hoc
loco non solum catholicae fidei, sed et operationis
bonae quae fit per charitatem, intelligitur. Alioquin
nonnulli haeretici confitentur, multi schismatici,
multi falsi catholici, Jesum Christum in carne venisse,
sed confessionem suam factis negant, non
habendo charitatem. Charitas quippe Dei Filium
adduxit ad carnem. Et ideo quisquis non habet charitatem,
negat illum in carne venisse, talisque spiritum
ex Deo non habere convincitur. Ipse autem est
Spiritus Dei, qui dicit Jesum Christum in carne
venisse, qui dicit non lingua, sed factis, non sonando,
sed amando.
Et omnis spiritus qui solvit Jesum ex Deo non est. Ille solvit Jesum qui vel divinitatem ejus, vel animam,
vel carnem negat, quae eum veraciter habere
fides catholica docet. Solvit et ille Jesum, qui
mandata et verba Jesu vel perverse videndo, vel
perversus interpretando corrumpit. Sed et ille qui
unitatem sanctae Ecclesiae, quam Jesus venit colligere,
turbat, Jesum quantum in se est solvere
nititur. Nec mirum si tales ex Deo non sunt, qui Dei
opera vel verba vel sacramenta rescindunt. In tantum
namque ex Deo non sunt, ut quidam eorum
qui pravo dogmate separare volebant ab hominis
dispensatione divinitatem Christi, hunc quoque
versiculum quo dicitur: Et omnis spiritus qui solvit
Jesum, ex Deo non est, ex hac Epistola eraserint,
ne scilicet per auctoritatem beati Joannis convinceretur
error eorum. Denique Nestorius nescire
se prodidit hanc authenticis exemplaribus inditam
fuisse sententiam, atque ideo solvere non timuit
Jesum, ac se per hoc Deo reddere extraneum, dicens
beatam Mariam virginem non Dei, sed hominis tantum
exstitisse genitricem, ut aliam personam hominis,
aliam faceret Deitatis; neque unum Christum in
Verbo Dei et carne atque anima credens, sed separatim
alterum Filium Dei, alterum hominis praedicans.
Et hic est Antichristus de quo audistis quoniam
venit, etc. Venit imminente die judicii, nato in
mundo homine illo caeteris amplius nefando, filio
iniquitatis. Et nunc jam in mundo est, habitans in
mentibus eorum, qui Christo vel professione, vel
opere, sine remedio poenitendi repugnant.
Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eum. Vicistis
Antichristum confitendo Jesum Christum in carne
venisse, id est, charitatem habendo, quam docuit
Jesus Christus veniens in carne, quam et ipse in
Evangelio commendat dicens: Majorem hac dilectionem
nemo habet, quam ut animam suam ponat quis