PL 93, col. 107

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

pro amicis suis [(Joan. XV)]
. Quomodo enim poterat
Filius Dei animam suam ponere pro nobis, nisi
carne indueretur, ubi mori posset? Quisquis ergo
violat charitatem, quodlibet dicat lingua, vita ipsius
negat Christum in carne venisse, et ipse est Antichristus. Et vicistis eum,
inquit. Sed unde vicerunt?
Numquid liberi virtute arbitrii? Non utique. Taceat
Pelagius, dicat ipse Joannes:
Quoniam major est qui in vobis est, etc. Docet itaque
eos servare humilitatem, ne victoriam suis viribus
tribuant, et arrogantia superbiae vincantur. Docet
inter adversa fiduciam spemque semper habere
vincendi, memoria retinentes, quia major est Dominus
ad protegendum, quam diabolus ad impugnandum.
Ipsi de mundo sunt, etc. Antichristi, id est, haeretici,

etsi nomen Christi invocant, si signo Christi se
notant, ipsi tamen de mundo sunt, id est, de illorum
numero qui mundana sapiunt, qui infirma [ F. infima]
quaerunt, qui coelestia ignorant. Et ideo ipsi
de mundo loquuntur, mundanae videlicet sapientiae
ratione Christianae fidei adversantes, dicendo non
posse fieri ut Filius Dei sit Patri coaeternus, ut
virgo intacta pariat, ut caro de pulvere resurgat,
immortalis, ut homo de terra editus mansionem
percipiat in coelis, ut recens natus parvulus reatu
primi hominis teneatur astrictus, nisi aqua baptismi
renatus in Christo salvetur.
Et mundus eos audit. Quia spiritualium corda ad
mundanos carnalesque sensus revocare a fidei
simplicitate non valent. Sed et catholici quicunque

audientes illam Domini sententiam: Diligite inimicos
vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro
persequentibus et calumniantibus vos [(Matth. V)]
; et
iterum: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet
et vobis Pater vester coelestis delicta vestra; si
autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet
vobis peccata vestra [(Matth. VI)]
, dicunt se nullatenus
suas injurias posse dimittere inultas: hi
nimirum de mundo esse, et ideo de mundo loqui
convincuntur. Et quia charitatis viscera non habent,
frustra fidei intemerata mysteria servant. Sed nec
Antichristi nomine possunt carere, qui Christi mandatis
probantur adversari.
Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, etc. Carnalis

enim homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei,
stultitia enim est illi. Qui ergo non vult audire praedicatores
charitatis, profecto iste Deum non nosse,
neque ex Deo esse cognoscitur, quia charitatem
quam erga homines Deus exercuit imitari neglexit.
In hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum
erroris. In hoc nimirum, quia qui audit nos, Spiritum
veritatis habet; qui nos non audit, spiritum
habet erroris. Et haec est discretio spirituum, de
qua supra monuit, dicens: Probate spiritus si ex Deo
sint. Sed videamus quid moniturus est, in quo illum
audire debeamus:
Charissimi, diligamus invicem, etc. Multum commendavit
charitatem, quam dixit ex Deo esse; plus
dicturus est, intente audiamus:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.