PL 93, col. 110
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
Et charitas ejus in nobis perfecta est. Quaerendum
autem quomodo dicat perfectionem divinae charitatis
in mutua dilectione consistere, cum Dominus in
Evangelio pronuntiet non esse magnum si diligamus
eos qui nos diligunt, nisi ad inimicos etiam, de quibus
hic penitus tacere videtur, eadem dilectio pertingat?
Nisi forte ipsos quoque inimicos fraterni amoris
intuitu diligere debeamus, videlicet, ut non semper
inimici remaneant, sed resipiscant a diaboli laqueis,
nobisque germano foedere socientur. Si diligamus,
inquit, invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in
nobis perfecta est. Incipe diligere, perficieris. Coepisti
diligere, coepit Deus in te habitare, ut perfectius habitando
faciat te perfectum.
In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, etc.
Hoc ipsum, quia de Spiritu suo dedit tibi, unde cognoscis?
Interroga viscera tua. Si plena sunt charitate,
habes Spiritum Dei, Paulo attestante qui ait: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis
[(Rom. V)]
.
Et nos vidimus et testificamur, etc. Nemo de salute
desperet, quia etsi magni sunt morbi scelerum qui
deprimunt, omnipotens medicus venit qui salvet.
Tamen meminerit quisque quia idem Filius Dei qui
venit mitis ut salvaret, venturus est districtus ut
judicet.
Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius
Dei, etc. Perfectam cordis confessionem dicit, quae
nec male suadentium haereticorum possit fraude corrumpi,
nec persequentium paganorum tormentis
conquassari, nec carnalium fratrum exemplis, nec
propriae fragilitatis segnitia titubare. Sunt etenim
qui etiam verbis negant Jesum esse Filium Dei,
quales multi fuisse produntur eo ipso tempore quo
haec scribebat Joannes. Sunt item qui confitentur
verbis, et factis negant. Unde bene quod nunc ait: Quicunque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius
Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo,
ipse paulo superius
dixit: Si diligamus invicem, Deus in nobis manet,
insinuans profecto quia quisquis dilectionem in
fratres habet, ille vere Jesum Dei Filium esse
testatur.
Et nos cognovimus et credidimus charitati quam
habet Deus in nobis. Cognovimus quoniam Jesus est
Filius Dei, et quia Pater misit eum Salvatorem
mundi. Et credimus charitati quam habet Deus in
nobis, quia videlicet cum haberet Filium unicum,
noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet, adoptavit
illi qui cum illo possiderent vitam aeternam.
Deus charitas est. Jam dixit illud superius, ecce
iterum dicit. Amplius tibi non potuit charitas commendari,
quam ut diceretur Deus. Forte munus Dei
contempturus eras: nunquid et Deum contemnis?
Et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in
eo. Vicissim in se habitant qui continet et qui continetur.
Habitas in Deo, sed ut continearis; habitat
in te Deus, sed ut contineat ne cadas, quia sic de
ipsa charitate Apostolus ait: Charitas nunquam cadit.
Quomodo cadit quem continet Deus?