PL 93, col. 111

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

In hoc perfecta est charitas nobiscum, etc. Dicit
quomodo se probet unusquisque quantum in illo profecerit.
Quisquis fiduciam habet in die judicii, perfecta
est in illo charitas. Quid est habere fiduciam
in die judicii? Non timere, ne veniat dies judicii.
Cum enim quis primo poenitendo se de male actis
converterit, incipit timere diem judicii, ne, videlicet,
apparente justo Judice, ipse damnetur injustus. Processu
vero bonae conversationis animatus, discet non
timere quod timebat, sed potius optare ut veniat ille
desideratus cunctis gentibus, sperans se cum sanctis
merito bonae actionis esse coronandum. Unde autem
fiduciam in die judicii habere possumus, plenius
subdendo manifestat:
Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
Nunquid vero potest esse homo sicut Deus? Sed meminisse
oportet quod et supra dictum est, quia non
semper ad aequalitatem dicitur Sicut, sed dicitur ad
quamdam similitudinem. Quando enim dicis: Sicut
aures habeo, ita habet et imago, nunquid omnino
sic? Sed tamen dicis sicut. Si ergo facti sumus ad
imaginem Dei, quare non sicut Deus sumus? non ad
aequalitatem, sed pro modo nostro. Inde ergo nobis
datur fiducia in die judicii, quia sicut ille est, et nos
sumus in hoc mundo, imitando videlicet perfectionem
dilectionis in mundo, cujus ille exemplum nobis
quotidie praebet de coelo. De qua Salvator in Evangelio, Diligite,
inquit, inimicos vestros, et orate pro
persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris
vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super

bonos et malos, et pluit super justos et injustos [(Matth. V)]
.
Timor non est in charitate. In tali videlicet charitate
quae ad imitationem divinae bonitatis etiam inimicis
benefacere et hos diligere novit.
Sed perfecta charitas foras mittit timorem. Illum
scilicet timorem, de quo dicitur: Initium sapientiae
timor Domini [(Psal. CX)]
. Quo timet quisque incipiens
opera justitiae, ne veniat districtus Judex, et se minus
castigatum inveniens damnet. Hunc timorem illa
charitas pellit foras, quae pro merito justitiae fiduciam
habet in die judicii. Sed et praesentium adversitatum
timorem, perfecta charitas ejicit ex animo.
Quam habere quaerebat, qui Domino supplicans aiebat: A timore inimici eripe animam meam
[(Psal. LXIII)]
.

Quam habebat qui dixit: Quis nos separabit a charitate
Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio,
an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? etc. [(Rom. VIII)] .
Quia timor poenam habet. Torquet cor conscientia
peccatorum, quod nondum facta est justificatio. Ideo
in Psalmo de ipsa perfectione justitiae, Convertisti (inquit) planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum
meum, et praecinxisti me laetitia, ut cantet tibi
gloria mea, et non compungar
[(Psal. XXIX)]
, id est, non
sit quod stimulet conscientiam meam. Stimulat timor,
sed noli timere: intrat charitas, quae sanat quod
vulnerat timor.
Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Quia
nimirum timor poenam habet, quomodo sectio medici

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.