PL 93, col. 113
Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne
secum divinae gratiae factus est, quia eadem
secum vitae coelestis praemia exspectat. Quae quidem
exhortatio specialiter ad illos pertinet, qui non
solum humanae consortio naturae, sed et fidei professione
fratres sunt nobis effecti. Verum quia nonnulli
sunt qui proximos diligunt, sed propter consanguinitatem,
vel propter aliquod commodum
temporale, recte sanctus evangelista, qui sit verus
proximi amor subdendo manifestat:
In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, etc. Ille ergo solus recte proximum diligere probatur,
qui et Conditoris amore flagrare cognoscitur. Et
ne quis seipsum de Conditoris amore falleret, verbo
tenus se amare profitendo, bene cum dixisset: In
hoc cognoscimus, quoniam diligimus natos Dei, cum
Deum diligamus, addidit, et mandata ejus faciamus.
Haec enim est charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus. Hoc et ipse Dominus dicit: Si quis diligit
me, sermonem meum servabit [(Joan. XIV)]
. Probatio
ergo dilectionis, exhibitio est operis. Vere enim diligimus,
si ad mandata ejus a nostris nos voluntatibus
coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria
defluit, profecto Deum non amat, quia ei in
sua voluntate contradicit.
Et mandata ejus gravia non sunt. Et ipse Dominus
dicit: Jugum meum suave est, et onus meum leve [(Matth. XI)]
.
Neque his vel Domini vel beati Joannis
verbis debet videri adversum, quod et ipse Dominus
alibi dicit, quia angusta porta et arcta via est quae
ducit ad vitam [(Matth. VII)]
; et propheta ad eum: Propter verba,
inquit, labiorum tuorum ego custodivi
vias duras [(Psal. XVI)]
; et apostolus: Quia per multas
tribulationes oportet nos introire in regnum Dei [(Act.
XIV)]
. Quae enim natura sua dura sunt et aspera, spes
coelestium praemiorum et amor Christi facit esse
levia. Durum namque est persecutiones pati propter
justitiam, sed et hoc facit suave, quod ipsorum qui sic
patiuntur est regnum coelorum. Unde bene subditur:
Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Ideo namque mandata divina non sunt gravia,
quia omnes qui vera devotione his mancipantur, et
adversa mundi ejus et blandimenta pari mente contemnunt,
ipsam quoque mortem velut ingressum
patriae coelestis amantes. Et ne quis sua virtute
mundi vel luxus vel labores se posse superare confideret,
consulte subjungit:
Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Illa nimirum fides, quae per dilectionem operatur;
illa fides qua ejus humiliter auxilium flagitamus
qui ait: In mundo pressuras habebitis, sed confidite,
ego vici mundum [(Joan. XVI)]
.
Quis est qui vincit mundum, etc. Vincit mundum,
qui Jesum Filium Dei esse credens, digna eidem
fidei opera jungit. Sed nunquid sola divinitatis ejus
fides et confessio valet ad salutem sufficere? Vide
sequentia.
Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus
Christus. Qui ergo erat aeternus Dei Filius, factus
est homo in tempore, ut qui nos per divinitatis suae