PL 93, col. 114

Super epistolas Catholicas (Beda), J. P. Migne

potentiam creaverat, per humanitatis suae infirmitatem
recrearet. Qui venit per aquam et sanguinem,
aquam videlicet lavacri, et sanguinem suae passionis,
non solum baptizari propter nostram ablutionem
dignatus est, ut nobis baptismi sacramentum consecraret
ac traderet, verum etiam sanguinem suum
dedit pro nobis, sua nos passione redimens, cujus
sacramentis semper refecti nutriremur ad salutem.
Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est
veritas. Baptizato in Jordane Domino descendit Spiritus
sanctus in specie columbae super eum, testimonium
illi perhibens quia veritas est, hoc est verus
Dei Filius, verus mediator Dei et hominum, verus
humani generis Redemptor ac reconciliator, vere
ipse mundus ab omni contagione peccati, vere

sufficiens tollere peccata mundi. Quod etiam ipse
Baptista, viso ejusdem Spiritus adventu intelligens,
ait: Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit:
Super quem videris Spiritum descendentem et manentem
super eum, hic est qui baptizat in Spiritu
sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic
est Filius Dei [(Joan. I)]
. Quia ergo Spiritus Jesum
Christum esse veritatem testatur, ipse se veritatem
cognominat, Baptista illum veritatem praedicat,
Filius tonitrui veritatem evangelizat, taceant blasphemi,
qui hunc phantasma esse dogmatizant; pereat
de terra memoria eorum qui eum vel Deum vel
hominem esse verum denegant.
Quoniam tres sunt qui testimonium dant in terra, etc. Spiritus dedit testimonium quoniam Jesus est

veritas, quando super baptizatum descendit. Si enim
verus Dei Filius non esset, nequaquam in eum tanta
manifestatione Spiritus sanctus veniret. Aqua etiam
et sanguis dedere testimonium, quoniam Jesus est
veritas, quando de latere ejus in cruce mortui manarunt:
quod nullatenus fieri posset, si veram carnis
naturam non haberet. Sed et hoc quod ante passionem,
cum oraret, factus est sudor ejus sicut guttae
sanguinis decurrentis in terram [(Luc. XXII)]
, veritati
carnis assumptae testimonium dat. Nec reticendum
quod in hoc quoque sanguis et aqua testimonium
illi dederunt, quod de latere mortui vivaciter effluxerunt,
quod erat contra naturam corporum mortuorum,
atque ob id mysteriis aptum, et testimonio

veritatis fuit congruum, videlicet insinuans quia et
ipsum Domini corpus melius post mortem esse victurum
resuscitatum in gloria, et ipsa mors illius
nobis vitam donaret. Hoc quoque quod sudor ejus
instar guttae sanguinis decurrebat in terram, testimonium
perhibebat illi sacro mysterio quod Ecclesiam
totum per orbem suo sanguine lavaret. Tres
sunt ergo qui testimonium perhibent veritati.
Et tres (inquit) unum sunt. Individua namque haec
manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur,
quia nec sine vera credenda est humanitate
divinitas, nec sine vera divinitate humanitas. Sed
et in nobis haec unum sunt, non natura ejusdem
substantiae, sed ejusdem operatione mysterii. Nam,
sicut beatus Ambrosius ait: « Spiritus manentem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.