PL 93, col. 151

Explanatio Apocalypsis (Beda), J. P. Migne

illius fortitudo comprobetur. Dicente Salomone: Fili,
accedens ad servitutem Dei, ista in justitia et timore,
et praepara animam tuam ad tentationem [(Eccli. II)]
.
Itemque Psalmista: Praecinxisti me, inquit, virtute ad
bellum [(Psal. XVII)]
. Et quoniam beatificamus eos qui
sustinuerunt sufferentiam, ideo post Gad Aser, id
est, Beatus ponitur, congruo satis ordine. Beatus
enim qui suffert tentationem, qui cum probatus fuerit,
accipiet coronam vitae [(Jac. I)]
. Quia vero hujus beatitudinis
fida promissione securi non angustantur, sed
spe gaudentes in tribulatione patientes, cum Psalmographo
decantant: In tribulatione dilatasti me; et
item: Viam mandatorum tuorum cucurri, dum dilatares
cor meum [(Psal. CXVIII)]
; et cum matre beati Samuelis
exsultantes aiunt: Dilatatum est os meum super

inimicos meos, quia laetata sum in salutari tuo [(I Reg. II)]
.
Propterea Nephthalim succedit, quod est latitudo.
Sed et ipsum Manasses sequitur, qui interpretatur oblitus,
vel necessitas. Cujus nominis mysterio
monemur ut tentationum praesentium angoribus
edocti, ea vero quae retro sunt obliviscentes, sic in
ea quae ante sunt, secundum Apostolum, extendamur,
ut carnis curam non in desideriis, sed sola necessitate
humanae conditionis astricti faciamus [(Philipp.
III)] . De qua Psalmista, meliora suspirans, orabat: De necessitatibus meis eripe me
[(Psal. XXIV)]
. Huic supponitur
Simeon, id est, audivit tristitiam, vel nomen
habitaculi, ut hujus etiam qualitate vocabuli evidentius
inculcaret, et quid hic habendum, et quid sit
salubriter exspectandum. Illis enim habitaculi coelestis

gaudium dabitur, quorum hic animus fructuosa
poenitentia contristatur. Quibus et dicitur: Tristitia
vestra vertetur in gaudium [(Joan. XVI)]
. Proinde Levi
subnectitur, id est, additus. In quo intelligimus sive
eos qui temporalibus aeterna mercantur, sicut Salomon
dicit: Redemptio animae viri propriae divitiae [(Proverb. XIII)]
,
seu illos qui, Dei sequendo consilium,
percipiunt in hoc saeculo centuplicia cum tribulationibus,
in futuro autem saeculo vitam aeternam [(Marc.
X)] . His et quod scriptum est convenit: Qui addit
scientiam, addit dolorem [(Eccle. I)]
. Nam et beato Job
ad hoc tribulationum acerbitas addebatur, ut probato
praemiorum merces amplior redderetur. Unde non
immerito Issachar ei ordine recto succedit, qui interpretatur merces.
Quia, sicut docet Apostolus, non

sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam
quae revelabitur in nobis [(Rom. VIII)]
. Fructuosius
quippe pugnatur, ubi merces certa speratur. Hoc autem
in habitaculo fortitudinis Deus operatur et perficit,
quod dicitur Zabulon, quando virtus in infirmitate
perficitur [(II Cor. XII)] , ut corpus quod ab inimicis
putatur infirmum, et per cujus materiam animae
quoque inferre nituntur interitum, Deo confortante,
experiatur invictum, augmento succedente felici.
Quod vocabulum Joseph indicat, gratiarum videlicet
addenda dona designans. Sive de talentorum dupla
redhibitione usuras commodi spiritualis intelligas,
sive in his quae votiva fidelium religione Redemptori
Deo redduntur accipias. Atque ut hos omnes quos et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.