PL 93, col. 455

Quaestiones super libros Regum (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne · Aliquot quaestiones (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne

jure caro ejus post lavacrum velut caro pueri
parvi apparuisse memoratur, sive quia cunctos
in Christo baptizatos, in unam parit gratia mater
infantiam, seu magis ille sit intelligendus puer,
de quo dictum est: Parvulus natus est nobis, filius
datus est nobis [(Isai. IX)]
, cujus corpori per baptismum
tota credentium soboles adunatur, et ut cuncta hic
baptismi scires sacramenta permonstrata, in quo

Putant quidam magos qui ad Dominum in carne
natum ab Oriente venerunt, eumque oblatis muneribus
adoraverunt, nequaquam ipsos in eisdem muneribus
mysteria illa nobilissima, quae nunc sancta
Ecclesia sublimiter intelligit intellexisse, videlicet, in
auro regem, in thure Deum, in myrrha hominem
suo tempore moriturum ac sepeliendum, sed plus in
mysteriis quam in conscientiis proferentes, ea simpliciter
quae in sua patria pretiosiora nascebantur ei
quem adoraturi venerant regi obtulisse pro munere.
Sed si verba ipsorum diligenter pensamus, quia haec
Jerosolymam venientes dixerunt: Ubi est qui natus
est Rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in
Oriente, et venimus adorare eum [(Matth. II)]
, longe
aliter fuisse comperimus. Constat quippe illos hominem
intellexisse eum, propter quod dicunt: Ubi
est qui natus est. Constat et regem, quod et ipso verbo
declarant. Constat et Deum credidisse, unde et consequenter
adjungunt: Et venimus adorare eum. Neque
enim homines doctissimi, eum quem tantummodo

hominem, regem ac non etiam Deum crederent tam
longe adoraturi venirent. Qui etiam hoc nobilissime
ac divinissime de eo senserunt, quod cum esset Rex
Judaeorum, ad salvandas etiam gentes, quae in ipsum
credere atque ad illum venire vellent, esset idoneus,
quod suo maxime adventu probaverunt, et
actu. Sed et stella, quae eis apparuit quidam minus
diligenter Scripturam intuentes, eam ab Oriente usque
ad viciniam Bethlehem ducem eis itineris exstitisse
dixerunt, viaeque praeviam. At ubi, relicta via Bethlehemitica,
ad Jerosolymam iter et oculos deflexerunt,
disparuisse stellam, quae eos ducebat, donec
rursus a Jerosolymis pedem referrent ad Bethlehem.
Quod nequaquam ita esse factum ipsa Evangelii veritas
inquisita demonstrat, sed potius in Oriente
tantum eos stellam vidisse, statimque intellexisse
quia haec ortum nati in Judaea regis signaret, de quo
praedixerat Balaam: Orietur stella ex Jacob, et consurget
virga de Israel, et percutiet duces Moab (Num.

24). Et ipsi enim cum essent astrologi, diligenter ea
quae de stella sunt dicta memoriae commendaverant.
Ideoque statim ut eam viderunt, venerunt, in Judaeam,
in qua natum regem noverant, et praecipue
ad regiam civitatem, ut ubi ejus nativitatem magis
cognitam credebant invenirent. Cumque testimoniis
propheticis in Bethlehem illum natum cognovissent,
mox illuc iter agentes, stellam quam in Oriente viderant,
ducem habere meruerunt. Sic enim habes in
Evangelio, primo dicentibus ipsis magis: Ubi est qui
natus est Rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus
in Oriente. Neque enim dicebant, Quia ab Oriente nos
usque ad haec loca praeviando perduxit. Deinde etiam
evangelista protestante de ipsis: Qui cum audissent
regem abierunt, et ecce stella quam viderant in Oriente
antecedebat eos. Neque enim vel ipse scripsit quod
alibi stellam quam in Oriente tantum vidissent, donec
audito rege ad Bethlehem iter dirigerent. De

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.