PL 94, col. 21

Homiliae (Beda), J. P. Migne

non humanae meritum conditionis, sed divinae donum
pietatis exstitit. Quid enim post culpam praevaricationis,
nisi justam Conditoris iram meruimus?
Unde restat ut quotquot ad salutem vitamque recuperamur
aeternam, non hoc nobis, sed ejus gratiae
tribuamus, cui dictum est: In ira misericordiae memor
eris [(Habac. III)]
.
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et
semini ejus in saecula. Patrum memoriam faciens
beata Maria, recte Abraham nominatim exprimit,
quia etsi multi Patres ac sancti dominicae incarnationi
testimonium mystice protulerunt, ipsi tamen
primo manifeste sunt ejusdem incarnationis, ac
nostrae redemptionis arcana praedicta: ipsi specialiter
dictum est: Atque in te benedicentur universae cognationes

terrae [(Gen. XII)]
: Quod ad Dominum Salvatorem
pertinere nullus fidelium dubitat, qui ad dandam
nobis benedictionem perpetuam, de stirpe Abrahae
ad nos venire dignatus est. Semen autem Abrahae
non illos tantum dicit electos, qui ex Abrahae progenie
sunt corporaliter editi, verum etiam nos qui de
gentibus ad Christum congregati, illis fidei societate
patribus copulamur, a quibus prosapiae carnalis origine
longe segregamur. Et nos enim semen ac filii
sumus Abrahae, cum sacramentis nostri Redemptoris,
qui de genere Abrahae carnem assumpsit, renascimur.
Nos sumus filii Abrahae, cum illum videre solerti intentione
quaerimus cujus diem ipse Abraham exsultavit
ut videret, et vidit et gavisus est. Hinc autem
Apostolus ait: Si autem vos Christi, ergo semen

Abrahae estis, secundum promissionem haeredes. Recte
autem in conclusione subjungitur, In saecula, quia
nimirum praefata promissio supernae haereditatis
nullo unquam fine claudetur. Nam et usque in finem
saeculi hujus non deerunt, qui in Christum credendo
semen fiant Abrahae, et futurae beatitudinis eidem
semini manebit gloria perennis. Unde nos necesse
est, fratres charissimi, quibus aeterna merces a Domino
promittitur, indefesso nisu mentis pro ejus
perceptione luctari. Oportet enim ut pro obtinendo
bono, quod sine fine cupimus habere, sine ulla intermissione
donec accipiamus, certare curemus. Verba
igitur evangelicae lectionis frequenti meditatione revolvamus,
exempla beatae Dei genitricis Mariae semper

animo retineamus, ut et in conspectu Dei humiles
inventi, et proximis quoque honore debito submissi
mereamur una cum ipsa perpetuo sublimari. Studeamus
sollicite ne nos laudantium indebite favor extollat,
cum illam videamus inter verba verae laudationis
inconcussam humilitatis tenuisse constantiam. Si
immoderatus temporalium rerum nos appetitus delectat,
reminiscamur quia judex noster divites dimittit
inanes: si temporalis afflictio forte mentem conturbat,
recogitemus quia et humiles exaltat. Nunquam
de impetranda admissorum venia desperemus, quia
misericordia ejus a progenie in progenies timentibus
eum. Nulli inter mala quae fecit gravior impoenitendi
culpa surripiat, quia Deus superbis resistit, eosque a
beatorum sorte secernens, per varia poenarum loca

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.