PL 94, col. 23

Homiliae (Beda), J. P. Migne

statim audirent: Baptismus Joannis unde erat? E coelo,
an ex hominibus? [(Marc. II.)]
Quod cum e coelo esse
negare non auderent, etiam ejus quem Joannes praedicebat
opera coelitus acta cogerentur fateri. Nec
tamen baptisma Joannis, quamvis peccata non relaxaverit,
infructuosum omnimodis accipientibus
exstitit, quia ipse etsi non pro remissione peccatorum,
pro signo tamen fidei et poenitentiae dabatur: ut videlicet
recolerent se omnes qui hoc initiabantur a
peccatis continere, eleemosynis insistere, in Christum
credere, atque ad ejus baptisma quo in remissionem
peccatorum abluerentur, mox ut appareret, properare
debere. Quod autem Joannes in deserto baptismum
suum dat, et baptisma Christi praedicat, imo totam a
puero in desertis agit vitam: ideo fit ut summus

doctor quod verbis praedicabat exemplis astrueret;
et qui suos auditores a peccatis poenitendo discedere
suadebat, ipse peccantium vitia, non solum munditia
mentis, sed corporis situ declinaret. Typice autem
desertum in quo Joannes manebat, segregatam a
mundi illecebris sanctorum vitam designat, qui sive
solitarii, sive turbis admixti vivant, tota semper intentione
animi praesentis saeculi desideria spernunt,
soli Deo in abscondito cordis adhaerere, et in illo
spem ponere delectantur: quam dilectissimam Deo
solitudinem mentis, juvante Spiritus sancti gratia
desiderabat adire Propheta qui dicebat: Quis dabit
mihi pennas sicut columbae? et volabo et requiescam [(Psal. LV)]
;
eamque se mox Domino juvante consecutum

gratulatus, quasi communibus terrenorum desideriorum
implicamentis insultans adjungit: Ecce
elongavi fugiens, et mansi in solitudine [(Ibid.)]
. Denique
Dominus liberatum sanguine agni populum de
Aegypto, et per mare Rubrum eductum, prius in
deserto quadraginta annis instituit, et sic in terram
repromissionis induxit: quia nimirum populus fidelium
non statim post baptisma coelestis patriae gaudia
potest subire, sed primo longis virtutum exercendus
agonibus, ac deinde perpetuis supernae beatitudinis
est donandus muneribus. Quo autem fructu praedicaverit
Joannes, consequenter ostenditur cum dicitur:
Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio et Hierosolymitae
universi, et baptizabantur ab illo in Jordane
flumine, confitentes peccata sua. Patet litterae sensus,

quia qui viciniores vel doctiores erant, primi affluenter
verbum suscepere salutis. Sed quia Judaea confessio,
et Hierosolyma visio pacis dicitur, possumus
intelligere eos mystice qui confessionem rectae fidei
didicerint, qui visionem supernae pacis amaverint, in
Judaeae et Hierosolymitanorum appellatione designatos.
Nam tales maxime tunc ad Joannem in desertum
pro accipiendo baptismate exisse credendi sunt. Tales
etiam nunc audito Dei verbo de prisca sua conversatione
egredi, ac solitudinem vitae spiritualis ad exemplum
fidelium doctorum constat ingredi; quia nimirum
vita novae conversationis quotidie castigati,
quasi quotidiano Jordanis baptismate lacrymis suae
compunctionis ab omni vitiorum subripientium contagione
purgantur, juxta eum qui dicit: Lavabo per

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.