PL 94, col. 27

Homiliae (Beda), J. P. Migne

Et de plenitudine ejus omnes nos accepimus, gratiam
pro gratia. Superius namque dixit, quia Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam
ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et
veritate [(Joan. I)]
. Quod cum praecursoris quoque ejus
testimonio confirmasset dicentis: Hic erat quem dixi
vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia
prior me erat [(Ibid.)]
; rursus ipse quae coeperat exsequitur
dicens: Et de plenitudine ejus omnes nos accepimus,
gratiam pro gratia [(Ibid.)]
. Plenus quippe erat
Dominus Spiritu sancto, plenus gratia et veritate,
quia, sicut Apostolus ait, In ipso habitat omnis plenitudo
divinitatis corporaliter [(Colos. II)]
; de cujus plenitudine
nos omnes juxta modum capacitatis nostrae
accepimus, quia unicuique nostrum data est gratia

secundum mensuram donationis Christi. De solo
namque mediatore Dei et hominum homine Jesu
Christo veraciter dici potuit: Et requiescet super eum
spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus
consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis,
et replebit eum spiritus timoris Domini [(Isai. XI)]
.
Omnes vero sancti non plenitudinem Spiritus ejus,
sed de plenitudine ejus quantum ille donat, accipiunt: Quia per Spiritum alii datur sermo sapientiae,
alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alteri
fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu,
alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio
spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio
sermonum. Haec autem omnia operatur unus ac
idem Spiritus, dividens singulis prout vult
[(Cor. XII)]
.

Quia ergo de plenitudine nostri conditoris non quiddam,
sed omne quidquid boni habemus, accepimus,
curandum summopere est ne quispiam se de bona
actione vel cogitatione incautus extollat; ne si ingratus
largitori remanserit, perdat bonum quod accepit,
ac digne apostolica increpatione percellatur,
qua dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? Si
autem acceperis, quid gloriaris quasi non acceperis? [(I Cor. IV.)]
Unde ipse Apostolus, quia nihil dignum
nosse vel operari posset, si non de plenitudine Christi
acciperet, alibi testatur manifeste dicens: Non
quia sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex
nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est [(II Cor. III)]
.
Et alio loco: Et gratia ejus, inquit, in me vacua non

fuit, sed plus illis omnibus laboravi: non autem ego,
sed gratia Dei mecum [(I Cor. XV)]
. Quod ipsum suis
auditoribus humiliter cogitandum sedulus inculcat;
unde est illud: Cum tremore et metu vestram salutem
operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle
et perficere pro bona voluntate [(Phil. II)]
.
Cum autem dixisset evangelista nos omnes de
plenitudine Christi accepisse, confestim subjunxit, et
ait: Gratiam pro gratia. Geminam ergo nos gratiam
accepisse testatur, unam videlicet in praesenti, alteram
in futuro: in praesenti quidem fidem quae per
dilectionem operatur, in futuro autem vitam aeternam.
Fides quippe quae per dilectionem Dei operatur,
gratia Dei est; quia ut crederemus, ut diligamus,
ut operemur bona quae novimus, non ullis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.