PL 94, col. 35

Homiliae (Beda), J. P. Migne

super gregem suum, angelus Domini magna cum
luce apparuit, exortumque mundo Solem justitiae non
solum coelestis voce sermonis, verum etiam claritate
divinae lucis astruebat. Nusquam enim in tota Veteris
Instrumenti serie reperimus angelos, qui tam
sedulo apparuere patribus, cum luce apparuisse; sed
hoc privilegium recte hodierno tempori servatum
est, quando exortum est in tenebris lumen rectis
corde, misericors et justus Dominus. Verum ne
parva unius angeli videretur auctoritas, postquam
unus sacramentum novae nativitatis edocuit, statim
multitudo coelestium agminum, quae gloriam Deo
caneret, pacemque simul hominibus praedicaret, adfuit,
aperte demonstrans quia per hanc nativitatem
homines ad pacem unius fidei, spei et dilectionis,

atque ad gloriam divinae laudationis essent convertendi.
Significant autem mystice pastores isti gregum
doctores quosque ac rectores fidelium animarum.
Nox, cujus vigilias custodiebant super gregem suum,
pericula tentationum indicat, a quibus se suosque
subjectos omnes qui perfecte vigilant, custodire non
desistunt. Et bene nato Domino pastores super gregem
suum vigilant. Ille etenim natus est, qui dicit: Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam
dat pro ovibus suis
[(Joan. X)]
. Sed et tempus imminebat
quo idem pastor summe bonus, missis in mundum
pastoribus, oves suas, quae longe lateque dispersae
errabant, ad semper virentia coelestis vitae pascua
revocaret. Quarum curam summo pastori praecepit: Si diligis me, pasce oves meas
[(Joan. XXI)]
. Quod apertius

aperiens, ait: Confirma fratres tuos [(Luc. XXII)]
.
Et factum est: ut discesserunt ab eis angeli in coelum,
pastores loquebantur adinvicem: Transeamus
usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum
est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et venerunt
festinantes, et invenerunt Mariam et Joseph, et infantem
positum in praesepio. Pastores quidem illi felici
gaudio festinarunt videre quod audierant: et quia
ardenti amore quaesierunt, continuo Salvatorem
quem quaesierunt invenire meruerunt. Sed et intellectualium
pastores gregum, imo cuncti fideles qua
mentis industria Christum quaerere debeant, dictis
pariter suis ostenderunt et factis.
Transeamus, inquiunt, usque Bethleem, et videamus
hoc verbum quod factum est. Transeamus ergo et

nos, fratres charissimi, cogitando usque Bethleem
civitatem David, et recolamus amando quod in ea
Verbum caro factum est, atque ejus incarnationem
dignis celebremus honoribus. Transeamus, abjectis
concupiscentiis carnalibus, toto mentis desiderio
usque Bethleem supernam, id est, domum panis vivi
non manufactam, sed aeternam in coelis, et recolamus
amando quia Verbum caro factum est. Illuc
carne ascendit, ibi in dextra Dei Patris sedet. Illo
eum tota virtutum instantia sequamur, et sollicita
cordis et corporis castigatione procuremus, ut quem
illi in praesepio videre vagientem, nos in Patris solio
mereamur videre regnantem.
Et videamus, inquiunt, hoc verbum quod factum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.