PL 94, col. 36

Homiliae (Beda), J. P. Migne

est. Quam recta et pura fidei sanctae confessio, In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum! Hoc verbum natum ex Patre, non
factum est, quia creatura Deus non est. In qua nativitate
divina videri ab hominibus non potuit; sed ut
videri posset, Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis. Videamus ergo, inquiunt, hoc Verbum quod
factum est, quia antequam factum esset, hoc videre
nequivimus. Quod fecit Dominus et ostendit nobis,
quod incarnari fecit Dominus, et per hoc visibile
nobis exhibuit.
Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et
Joseph, et infantem positum in praesepio. Venerunt
pastores festinantes, et invenerunt Deum hominem
natum, simul et ejusdem nativitatis ministros. Festinemus

et nos, fratres mei, non passibus pedum, sed
bonorum profectibus operum videre eamdem glorificatam
humanitatem cum ejusdem ministris digna
servitutis suae mercede remuneratis; festinemus videre
illum in divina Patris ac sua majestate fulgentem.
Festinemus, inquam, nam non est tanta beatitudo
cum desidia ac torpore quaerenda, sed alacriter
sunt Christi sequenda vestigia. Nam ipse cursum
nostrum data manu juvare desiderat, delectaturque
audire a nobis: Trahe nos post te, curremus in odorem
unguentorum tuorum. Citius ergo virtutum gressibus
sequamur, ut mereamur consequi. Nemo tardet
converti ad Dominum, nemo differat de die in
diem, ipsum per omnia et ante omnia precantes, ut
gressus nostros dirigat secundum eloquium suum, et

non dominetur nostri omnis injustitia.
Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum
erat illis de puero hoc. Et nos, fratres dilectisimi,
quae dicta sunt nobis de Salvatore nostro Deo vero
et homine, interim pia fide percipere, et plena dilectione
festinemus amplecti, ut haec in futuro perfectae
cognitionis visu comprehendere valeamus.
Haec etenim sola ac vera est beatorum non solum
hominum, sed et angelorum vita, faciem perpetuo
sui cernere Creatoris, quam desiderabat ardenter
Psalmista, qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum
vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei [(Psal. XLII)]
?
Cujus solius visione non autem ulla
terrenarum rerum affluentia desiderium suum satiari

posse signavit, cum ait: Satiabor dum manifestabitur
gloria tua [(Psal. XVII.)]
Verum, quia non otiosi ac
desides, sed qui virtutum operibus insudant, divina
contemplatione sunt digni, sollicite praemisit: Ego
autem cum justitia apparebo in conspectu tuo. Videntes
ergo pastores cognoverunt de verbo quod dictum
erat illis de Christo, quia visio Dei cognitio ejus
est, et haec est sola beata hominis vita, homine ipso
dicente ac testante, qui nos Patri commendans dicit
inter alia: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant
te esse verum et unum Deum, et quem misisti
Jesum Christum [(Joan. XVII)]
.
Et omnes qui audierunt, mirati sunt, et de his quae
dicta erant a pastoribus ad ipsos. Non celavere silentio
pastores arcana quae divinitus agnoverant, sed

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.