PL 94, col. 37

Homiliae (Beda), J. P. Migne

quibuscunque potuere dicebant; quia et spirituales
Ecclesiae pastores in hoc maxime sunt ordinati, ut
Verbi Dei mysteria praedicent, et mira quae in Scripturis
didicerint miranda suis auditoribus ostendant.
Non solum autem pastores, episcopi, presbyteri et
diacones, vel etiam rectores monasteriorum sunt intelligendi,
sed et omnes fideles, qui vel parvulae suae
domus custodiam gerunt, pastores recte vocantur,
in quantum eidem suae domui sollicita vigilantia
praesunt. Et quicunque vestrum saltem uni aut duobus
fratribus quotidiano regimine praeest, pastoris
ejusdem debet officium implere. Quia in quantum
sufficit, pascere hos verbi dapibus jubetur: imo
unusquisque vestrum, fratres, qui etiam privatus vivere
creditur, pastoris officium tenet, et spiritualem

pascit gregem, vigiliasque noctis custodit super illum,
si bonorum actuum cogitationumque mundarum sibi
aggregans multitudinem, haec justo moderamine gubernare
coelestibus Scripturarum pascuis nutrire, et
pervigili solertia contra immundorum spirituum insidias
servare contendit.
Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens
in corde suo. Maria virginalis pudicitiae jura custodiens,
secreta Christi quae noverat nemini divulgare
volebat, sed ipsum haec quando vellet, et quomodo
vellet divulgare, reverenter exspectabat. Ipsa
autem eadem secreta ore tacito, vigili tamen corde
sedula scrutabatur. Et hoc est quod ait, Conferens
in corde suo. Conferebat quippe ea quae acta videbat

his quae agenda legerat. Videbat namque se de stirpe
David ortam in Nazareth de Spiritu sancto Filium
Dei concepisse. Legerat in propheta: Egredietur
virga de radice Jesse, et Nazareus de radice ejus
ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini [(Isa.
XI)]
. Legerat et: Tu, Bethleem Ephrata, parvula es
in millibus Juda, ex te enim egredietur qui sit dominator
in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis.
Videbat se in Bethleem peperisse dominatorem
Israel, qui aeternus ex Patre Deus ante saecula
natus est; videbat se virginem concepisse et peperisse
Filium, et vocasse nomen ejus Jesum. Legerat
in prophetis: Ecce virgo concipiet, et pariet Filium,
et vocabitur nomen ejus Emmanuel [(Isa. VII)]
. Legerat: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini

sui.
Videbat Dominum positum in praesepi, quo
bos et asinus solent nutriendi advenire. Meminerat
sibi dictum ab angelo: Spiritus sanctus superveniet
in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et
quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [(Luc. I)]
.
Legerat modum nativitatis ejus, non nisi
angelo revelante, potuisse cognosci, dicente Isaia: Generationem autem ejus quis enarrabit
[(Isa. LIII)]
?
Legerat: Et tu, turris gregis nebulosa, filia Sion, usque
ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Jerusalem [(Mich. IV)]
.
Audiebat angelicas virtutes, quae
sunt filiae supernae civitatis, apparuisse pastoribus in
loco, qui a conventu pecorum antiquitus turris gregis
vocabatur, et est uno milliario ad orientem Bethleem,
ubi etiam nunc tria pastorum illorum monumenta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.