PL 94, col. 38

Homiliae (Beda), J. P. Migne

in ecclesia monstrantur. Noverat tunc venisse
in carne Dominum, cui una et aeterna est cum Patre
potestas, qui regnum daret Ecclesiae, filiae scilicet
coelestis Hierusalem. Conferebat ergo Maria ea quae
fienda legerat, cum his quae jam facta cognovit: non
haec tamen ore promens, sed clauso servans in corde
suo.
Et reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes
Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum
est ad illos. Discamus et nos, fratres charissimi,
a contemplatione dominicae dispensationis qua nobis
pie subvenire dignatus est, ad agendas semper beneficiis
ejus gratias reverti. Si enim illi, sola adhuc
nativitate ejus cognita, reversi sunt glorificantes et
laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant,

quanto magis oportet nos, qui totam incarnationis
illius seriem ex ordine cognovimus, qui sacramentis
illius imbuti sumus, in omnibus gloriam ejus
ac laudem non solum verbo, sed etiam factis praedicare;
neque unquam oblivisci quod ideo Deus homo
natus est, ut nos ad imaginem et similitudinem suae
divinitatis renascendo reficeret: ideo namque baptizatus
est aqua, ut ad nostrorum ablutionem scelerum
omnium fluenta fecundaret aquarum; ideo tentatus
in eremo, ut vincendo tentatorem nobis quoque vincendi
peritiam virtutemque tribueret; ideo mortuus,
ut mortis destrueret imperium; ideo resurrexit et
ascendit in coelum, ut nobis resurgendi a mortuis,
atque in coelestibus perpetuo regnandi spem exemplumque
praeberet. Pro quibus singulis reversi ad

intuitum piissimae dispensationis ejus, glorificemus et
laudemus ipsum Deum ac Dominum nostrum Jesum
Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate
Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA VII. IN DIE NATALI DOMINI.
JOAN. I. In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum, etc.
Quia temporalem mediatoris Dei et hominum,
hominis Jesu Christi nativitatem, quae hodierna die
facta est, sanctorum verbis evangelistarum, Matthaei
videlicet et Lucae, manifestatam cognovimus, libet
etiam de Verbi, id est, divinitatis ejus, aeternitate in
qua Patri manet semper aequalis, beati Joannis evangelistae
dicta scrutari, qui singularis privilegio meruit

castitatis ut caeteris altius divinae Scripturae conditoribus
divinitatis ipsius caperet simul et patefaceret
arcanum. Neque enim frustra in coena supra
pectus Domini Jesu recubuisse perhibetur, sed per
hoc typice docetur quia coelestis haustum sapientiae
caeteris excellentius de sanctissimo ejusdem pectoris
fonte potaverit. Unde et merito in figura quatuor
animalium aquilae volanti comparatur. Cunctis quippe
avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius
solis radiis infigere consuevit obtutus. Et caeteri
evangelistae quasi in terra ambulant cum Domino,
qui temporalem ejus generationem pariter et temporalia
facta sufficienter exponentes, pauca de divinitate
dixerunt: hic autem quasi ad coelum volat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.