PL 94, col. 40

Homiliae (Beda), J. P. Migne

fuisse non negarent, non tamen natum ex Patre
Deum, sed factum a Patre, et ideo minorem Patre,
quia creaturam, crederent. Etiam hos damnat evangelicus
sermo, qui dicit:
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est
nihil. Si enim nihil creaturarum sine ipso factum
est, patet profecto quia ipse creatura non est per
quem omnis creatura facta est. Et ne quis audiens
factam per Dominum creaturam, mutabilem crederet
ejus voluntatem, quasi qui subito vellet facere creaturam
quam ab aeterno nunquam ante fecisset, manifeste
docet evangelista factam quidem in tempore
creaturam, sed in aeterna Creatoris sapientia, quando
et qualis crearetur, semper fuisse dispositum. Et hoc
est quod ait:
Quod factum est, in ipso vita erat. Id est, quod factum
in tempore, sive vivum sive vita carens, apparuit,
omne hoc in spirituali factoris ratione, quasi
semper vixerat et vivit. Non quia coaeternum est
Creatori quod creavit, sed quia coaeterna est illi ratio
voluntatis suae, in qua ab aeterno habuit et habet
quid et quando crearet, qualiter creatum gubernet ut
maneat, ad quem finem singula quae creavit perducat.
Sequitur:
Et vita erat lux hominum. Quo verbo aperte docetur
quod ipsa vitalis ratio, per quam omnia disposita
sunt et reguntur, non omnem creaturam, sed rationabilem
tantum ut sapere possit, illuminat. Homines
namque, qui ad imaginem Dei facti sunt,

percipere sapientiam possunt, animalia non possunt.
Sed et animalis quicunque est homo, non percipit
ea quae sunt spiritus Dei. Unde bene cum dixisset: Et vita erat lux hominum,
subjunxit, Et de his qui ab
humanae conditionis honore procul recedentes comparati
sunt jumentis insipientibus, et similes facti
sunt illis, atque ideo recte veritatis lumine privantur.
Et lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt. Lux quippe hominum est Christus,
qui omnia quae illuminari merentur, corda hominum
suae praesentia cognitionis illustrat: tenebrae autem
stulti sunt et iniqui, quorum caeca praecordia lux
aeternae sapientiae qualia sint manifeste cognoscit,

quamvis, ipsos [ Al., ipsi] radios ejusdem lucis nequaquam
per intelligentiam capere possint: veluti
si quilibet caecus jubare solis offundatur, nec tamen
ipse solem, cujus lumine perfunditur, aspiciat. Sed
non tamen tales omnino superna pietas despexit,
verum medelam eis salutis, qua ad videndam lucem
pervenire possent, adhibuit. Ipsa enim lux invisibilis,
ipsa Dei sapientia, carnem, in qua videri posset,
induta est, quae in hominis habitu apparens,
et loquens hominibus paulatim fide purificata, eorum
corda ad cognitionem suae divinae visionis proveheret.
Missus est ante illum homo magni meriti, cujus
testimonio pararentur omnes ad audiendam mox,
ut appareret, ipsam Dei sapientiam, ad videndum
ipsum solem justitiae, nubae jam corporis tectum;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.