PL 94, col. 41
Homiliae (Beda), J. P. Migne
id est, ad videndum audiendumque hominem, qui
Deus esset, plenum gratiae et veritatis.
Fuit, inquit, homo missus a Deo, cui nomen erat
Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium
perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Non ait, ut omnes crederent in illum, Maledictus
enim homo qui confidit in homine, et ponit carnem
brachium suum [(Jerem. XVII)]
: sed ut omnes crederent
per illum, hoc est, ut per illius testimonium crederent
in lucem quam necdum videre noverant, Dominum
videlicet Jesum Christum, qui de seipso testatur: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit
in tenebris, sed habebit lumen vitae
[(Joan. VIII)]
.
Sequitur:
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet
de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum. Et sancti quidem
homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos
Domino: Vos estis lux mundi [(Matth. V)]
, et apostolo
Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino [(Ephes. V)]
. Sed multum distat inter lucem
quae illuminatur, et lucem quae illuminat; inter eos
qui participatione verae lucis accipiunt ut luceant,
et ipsam lucem perpetuam, quae non solum lucere in
seipsa, sed et sua praesentia quoscunque attigerit, illustrare
sufficit. Ad cujus comparationem verae lucis
non tantum minimi quilibet electi, verum etiam ipse
Joannes, quo major inter natos mulierum nemo surrexit,
lux non esse asseritur, ut videlicet Christus non
esse, quod putabatur, monstretur. Ille enim, ut scriptum
est: Erat lucerna ardens et lucens [(Joan. V)]
.
Ardens scilicet fide et dilectione, lucens verbo et
actione. Gratiam vero lucis peccatoribus [ Al., pectoribus]
infundere solius est ejus de quo dicitur:
Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum. Omnem videlicet, qui illuminatur
sive naturali ingenio, sive sapientia divina.
Sicut enim nemo a seipso esse, ita etiam nemo a
seipso sapiens esse potest, sed illo illustrante de quo
scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est [(Eccli. II)]
.
Cujus utramque naturam, et divinam scilicet,
qua semper ubique totus manet, et humanam,
ex qua in tempore natus loco inclusus apparuit,
consequenter describit evangelista, dicens:
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et
mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum
non receperunt. In mundo quippe erat, et mundus
per ipsum factus est, quia Deus erat, quia totus
ubique, quia suae praesentia majestatis sine labore
regens, et sine onere continens quod fecit. Et mundus
eum non cognovit, quia lux in tenebris lucet,
et tenebrae eam non comprehenderunt. Mundum
namque dicit hoc in loco homines mundi amore deceptos,
atque inhaerendo creaturae a cognoscenda
creatoris sui majestate reflexos. In propria venit,
quia in mundo, quem per divinitatem fecit, per humanitatem
natus apparuit: in propria venit, quia in