PL 94, col. 812

Martyrologium (Beda), J. P. Migne

post etiam coma deposita monachorum pater exstitit,
atque inde ad episcopalem provectus cathedram, vita
clarus quievit. Et sancti Mauri abbatis.
B. XVIII KALEND. FEBR.
-- Romae via Salaria in
coemiterio Priscillae, natale sancti Marcelli papae: qui,
jubente Maximiano imperatore, primo fustibus caesus,
et a facie ejus, quem corripiebat, expulsus est.
Hic fecit coemiteria in via Salaria, et viginti quinque
titulos in urbe Roma constituit, propter baptismum
et poenitentiam multorum, qui convertebantur ex paganis,
et propter sepulturas martyrum. Post multos
itaque annos in servitio Dei indutus cilicio defunctus
est, et conditus aromatibus a Joanne presbytero, et
beata Lucina, sepultus est in coemiterio Priscillae.
Apud Arelaten sancti Honorati episcopi, cujus vita

doctrina et miraculis illustris refulsit. Et sancti Fursei
confessoris.

proscriptione damnaverat, eo quod de facultatibus
suis Christianis donaverit, Ecclesiam faceret, atque
in ea missas celebraret in media civitate: jussit in
eadem ecclesia plancas sterni [ D. paleas sterni] ad
animalia catabuli publici, et eidem stabulo episcopum
ad servitium animalium deputavit cum custodia
publica. Ubi etiam post multos annos serviendo, indutus
amictu cilicino, defunctus est, et conditus
aromatibus a Joanne presbytero et B. Lucina, sepultus
est in coemeterio Priscillae.
Florus in A. T. L., Ipso die in Galliis Peronae monasterio

natalis Fursei abbatis, qui corpore sublatus
multa de supernis audivit et vidit: quae et postea
reanimato corpore per duodecim annos [ L. sedecim
annos] multis annuntiavit. Scriptum in gestis ejus.
V. C., Arelate [Arelate deest V. ] depositio S. Honorati
episcopi. Passio S. Marthae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.