PL 94, col. 813

Martyrologium (Beda), J. P. Migne

C. XVI KALEND. FEBR.--
In Aegypto apud Thebaidem
beati Antonii monachi, qui sine ulla scientia
litterarum Scripturas divinas et memoriter audiendo
intellexisse, et prudenter cogitando tenuisse praedicatur,
multorumque monachorum pater vita praeclarissimus
vixit: cujus corpus sub Justiniano imperatore
divina revelatione repertum, Alexandriam
delatum est, et in ecclesia B. Joannis Baptistae humatum.
Apud Lingonas natale sanctorum geminorum
Speusippi, Eleosippi, Meleosippi. Qui cum essent

17.
-- XVI KAL. In Aegypto depositio Antonii
monachi.
Florus addit in Mss. qui cum esset abstinentissimae

vitae multis miraculis effloruit; cujus Vitam B. Athanasius
conscripsit.
Et apud Lingones natale geminorum Pseusippi,
Elasippi et Melasippi: qui cum essent viginti quinque
annorum, cum avia sua Leonilla, et Ionilla et
Neone martyrio coronati sunt, tempore Aureliani
imperatoris. Gemini quidem in una arbore suspensi,
ligatis manibus sursum, pedibus deorsum, ita exstenti,
ut putarentur ab ipsa membrorum compage separari:
et post haec in ignem praecipitati, nec tamen flammis
laesi inter verba orati num simul migraverunt ad
Dominum. Hic finit A. [Ionilla haec videns confessa
est se etiam Christianam, et post comprehensa a
turbis, a capillis suspensa ac multis afflicta suppliciis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.