PL 94, col. 819

Martyrologium (Beda), J. P. Migne

Auguli et Eulogii diaconorum, qui tempore
Gallieni sub Aemyliano praeside, primo in carcerem
trusi, deinde flammis injecti, exustis vinculis, manibus
in modum crucis expansis, orantes ut urerentur,
obtinuerunt, et mox unus e fratribus et filia
praesidis, quae assistebat, viderunt sanctorum animas
coelum conscendere coronatas. Apud Trecas
sancti Patrocli martyris.
A. XI KALEND. FEBR.
-- In Hispaniis natale sancti
Vincentii diaconi et martyris, qui cum Valerio
episcopo suo a Caesaraugusta civitate Valentiam usque
gravibus nexus catenis, jubente Daciano, perductus
est, ibique fame et squalore carceris diu maceratus,
tormentis equulei, et ungularum horrenda
laceratione vexatus, etiam grabato ferreo diutissime

ustulatus, arvinae guttis, et crepitante sale perfusus
est; post haec in teterrimum carcerem trusus, divaricatis
in nervo cruribus, super acutissima testarum
fragmenta projectus est; ubi nocte lux ingens apparuit,
et virtute Dei solutus martyr inter angelos, a
quibus visitari meruit, hymnum canebat, ita ut ipse
custos crederet. Mane autem facto, cum jussisset
eum Dacianus in lecto mollissimo reclinari, ut aliquantulum
recreatus acrius denuo torqueretur, infatigabilem
spiritum Christo reddidit. Tunc Dacianus

suae gloriam acceperunt sub Aemiliano praefecto,
tempore Valeriani et Galieni imperatorum.
L. , Et in Valeria civitate S. Valerii episcopi et
martyris. C., Alibi Felicis, Fructuosi, Ceciliani, Martialis.

22.
-- XI KAL. In Hispania Vincentii diaconi et
martyris. Ad Aquas Salvias S. Anastasii monachi
et martyris de Persida: qui post plurima tormenta
carceris, verberum et vinculorum, quae in Caesarea
Palestinae perpessus fuerat a Persis; postremum in
Perside multa poena affectus, atque ad ultimum decollatus
est a rege eorum Chosroe.
Florus in A. T. L., In Valentia civitate Hispaniae,
passio S. Vincentii diaconi sub Daciano praeside.
Hunc enim praeses primo equuleo suspendi jussit et
vehementer torqueri. Unde depositus torquetur, tunditur,
flagellatur, exuritur, et distentis membris crescebat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.