PL 94, col. 820
Martyrologium (Beda), J. P. Migne
corpus ejus in campum feris et avibus jussit exponi;
sed mox corvus divinitus ad custodiam ejus datus,
non solum alias aves arcebat, sed et immanem lupum
a sancto corpore repulit. Quod cum nuntiatum Daciano
esset, jussit eum insutum culeo, in profundum
maris cum gravissimo saxi pondere immergi; sed
prius virtute Dei super undas natans ad littus delatus,
et arenis conditus est, quam remiges portum
tangere potuissent. Inde cum se sanctus martyr cuidam
fideli anui Jonicae revelasset, cessante persecutionis
rabie, a Christianis reverenter sublatus, et in
basilica conditus est. In Galliis civitate Ebreduno,
sanctorum martyrum, Vincentii, Orontii et Victoris.
Romae ad Aquas Salinas natale sancti Anastasii monachi,
et martyris de Persida, qui post plurima tormenta
carceris, verberum et vinculorum, quae in
Caesarea Palaestinae perpessus fuerat, a Persis postremo
in Perside multa poena affectus, atque ad ultimum
decollatus est a rege eorum Chosroe, cum aliis
septuaginta. Reliquiae corporis ejus prius Hierosolymis
ad monasterium suum, deinde Romam delatae,
venerantur in monasterio beati Pauli apostoli, quod
dicitur ad Aquas Salinas; et sancti Vincentii presbyteri
et martyris.
B. X KALEND. FEBR.
-- Romae sanctae Emerentianae
corpus ad poenam: sed spiritus, qui Christum
Dominum fatebatur, in victoria permanebat. Hactenus
Atrebatense et hinc ad Anastasium transit: alia
duo Mss. elogium prosequuntur his verbis: « Imprimuntur
ardentes pectori laminae, et liquefactus inter
ipsas candentis ferri acies liquor guttis flamma stridente
respergitur. Vulnera vulneribus imprimuntur,
et supra tormenta desaeviunt. Sales ignibus sparsi
crepitantibus minutiis per membra dissiliunt: et jam
non ad artus tantum, sed ad ipsa viscera suppliciorum
tela jaciuntur, nulla jam corporis parte integra
remanente. Sed postmodum clausus carcere et super
congeriem testarum fragminum missus jacere, non
multo post tantis affectus poenis, invictus fide, defecit
corpore. »
T. Eodem die natale Victoris et Orontii.
23.
--X KAL. Romae natalis S. Emerentianae