PL 94, col. 823

Martyrologium (Beda), J. P. Migne

cum reliquiis beati Andreae et Lucae vicesimo Constantii
anno Constantinopolim translatum est. Apud
Antiochiam sancti Babylae episcopi, qui persecutione
Decii, posteaquam frequenter passionibus suis et
cruciatibus glorificaverat Dominum, gloriosae vitae
finem sortitus est in vinculis, de quo in decimo Ecclesiasticae
historiae libro grande narratur miraculum.
Nam cum Julianus imperator ad idolorum cultum
conversus, quodam tempore Daphnis in suburbio
Antiochiae juxta fontem Castalium litaret Apollini,
et nulla ex his quae quaerebat, responsa susciperet,
causasque silentii percontaretur a sacerdotibus, responderunt
daemones, Babylae martyris sepulcrum
prope assistere, et ideo responsa non reddi. Tunc
ille venire Galilaeos (hoc enim nomine nostros appellare

solitus erat) et auferre sepulcrum martyris
jubet. Mox igitur Christiani convenientes magna exsultatione
succincti, sustulere arcam martyris, et
psallentes in auribus profani principis, per sex millia
passuum summis vocibus et cum exsultatione dicebant:
Confundantur omnes qui adorant sculptilia,
et qui gloriantur in simulacris suis. Et Neocaesarea

25.
-- VIII KAL. S. Gregorii theologi et natale
S. Projecti.
Florus in A. et T., In civitate Mileto passio S. Tyrsi,
qui passus est sub Cumbricio, Sylvano, et
Plaudo, proconsulibus in civitate Caesarea. Hic enim
primum jussus est catenis ad poenam extendi, ut
dissiparentur membra ejus. Sed catenis disruptis,
vas quoddam jussum est impleri aqua, in quod

martyr deorsum suspensus capiteque mersus flagellaretur.
Vase autem virtute Domini dissipato, bis
in carcere recluditur et ad audientiam reservatur:
postmodum vero resticulis flagellatus, bestiis traditur.
Unde illaesus exiens, jussus est fieri locellus,
in quo missus medius secaretur. Sed illis deficientibus,
qui eum secare debuerat, cum B. Tyrsus de
locello exiret, divino nutu calcaneus ejus locello

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.