PL 94, col. 824

Martyrologium (Beda), J. P. Migne

civitate natale sanctorum martyrum, Martioni, Musonii,
Eugenii, Mitelli, qui igni traditi sunt, et reliquiae
eorum in Axium fluvium dispersae. Et natale trium
parvulorum, Urbani, Prilidani et Eupoloni.
D. VIII KALEND. FEBR.
-- Conversio sancti Pauli.
Eodem die sancti Ananiae apud Damascum, qui beatum
Paulum baptizavit. Apud Gabilonem civitatem
sancti Severiani episcopi, mirandae sanctitatis et
doctrinae viri: item natale Praejecti Arvernensis episcopi,
et natale sancti Gregorii theologi.
E. VII KALEND. FEBR.
-- Natale sancti Polycarpi
beati Joannis apostoli discipuli, qui ab eo Smyrnae
episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit; et
post dira tormenta ad ultimum positus in medio rogo,
mucrone perfossus, tam largus profusus est sanguis,

ut ignem exstingueret. Passi sunt cum eo et
alii duodecim ex Philadelphia venientes. Tunc etiam
Germanicus, athleta Christi insignis, glorioso martyrii
agone translatus est; nam cum a judice damnatus
fuisset ad bestias, ultro sibi praeparatam bestiam
provocavit, despiciens temporalem mortem, et coronam
vitae aeternae veloci fine adipisci desiderans.

adhaesit: quod ille cognoscens, iterum se in locello
collocavit, taliterque passionis suae terminum fecit. In iisdem Mss. et simul in L.,
Eodem die in pago Arvernico
natalis Projecti episcopi et martyris: qui
more prophetico electus ab utero, purpurantem stolam
servavit in triumpho.
C. A. T. L., Conversio S. Pauli apostoli.
26.
--VII KAL. Natale S. Polycarpi, episcopi

Smyrnae: qui sub Marco Antonino et Lucio Aurelio
Commodo, sedente Smyrnae proconsule, conjurante
[conjurgante] in eum omni populo, igni traditus
est.
Florus addit in Mss. A. T. L., Cum esset octoginta
sex annorum. L., Scriptum in Historia Ecclesiastica.
T., Cum ergo eum catenis ligare vellent, consuetudinem
legemque servantes: Permittite me sic, inquit:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.