PL 94, col. 825

Martyrologium (Beda), J. P. Migne

Eodem dic natale sancti Theogenis martyris, et aliorum
sex. Apud Bituricas civitatem, sancti Sulpitii
episcopi et confessoris.
F. VI KALEND. FEBR.
-- Natale sancti Joannis
episcopi Constantinopolitani, cognomento Chrysostomi,
qui verbo atque exemplo plurimum profuit
Christianae religioni. Item beati Mauri abbatis monasterii
Bobacensis. Et apud Bethleem dormitio beatae
Paulae matris Eustachii virginis Christi. Quae cum
esset e nobilissimo senatorum genere, abrenuntians
saeculo, et opibus suis in pauperes erogatis, Christi
consecuta est paupertatem, et apud praefatum oppidum

qui enim mihi dedit velle, largietur et posse,
atque ipsum tolerabilem faciet violenti ignis ardorem.
Itaque ferro eum nemo vinxit: sed post tergum
ligatis manibus, ut devotus aries, passionis limen
ingressus est: illicque oratione completa subjiciunt
ignem: sed flamma martyris corpusculum nullo violabat
amplexu. Totus ergo in igne splendidus factus,
pro fetore mirabilem ex se dedit odorem. Jussum
deinde est gladiunculum sancto pectori injicere:
quo facto, ecce subito fluente sanguinis copia, de
corpore columba processit, ac statim cruore sopitum
cessit incendium.
T., Eodem die Bethleem civitate transitus S. Paulae,
Deo dicatae.
27.
--VI KAL. Vacat Baeda.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.