PL 95, col. 1174

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

sanctum Augustinum, Operum ejus tomo III, Patrologiae
XXXV, col. 1969.
HOMILIA XXXVI. IN DIE NATALI EJUSDEM SANCTI JOANNIS. [(Ex Opp. ven. Bedae presbyteri.)]
In illo tempore dixit Jesus Petro: Sequere me. Conversus
Petrus vidit illum discipulum quem deligebat Jesus,
sequentem, qui et recubuit in coena super pectus ejus,
et dixit: Domine, quis est qui tradet te [(Joan. XXI)]
?
Lectio sancti Evangelii, etc. Reliqua vide apud ven.
Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV,
col. 44
HOMILIA XXXVII. DE INNOCENTIBUS. [(Ex Opp. venerabilis Bedae presbyteri.)]
In illo tempore, angelus Domini apparuit Joseph in
somnis, dicens: Surge et accipe puerum et matrem
ejus, et fuge in Aegyptum, etc. [(Matth. II)] .
De morte pretiosa martyrum Christi Innocentium,
etc. Reliqua vide apud ven. Bedam, Operum ejus
tomo V, Patrologiae XCIV, col. 50.
HOMILIA XXXVIII. IN FESTO SANCTORUM INNOCENTIUM. [(Ex sancto Severiano.)]
Zelus quo tendat, quo prosiliat livor, invidia quo
feratur, Herodiana hodie patefecit immanitas. Quae
dum temporalis regni aemulatur angustias, aeterni
regis ortum molitur exstinguere. Tunc Herodes,
inquit, videns quia illusus est a magis, misit ad

Bethlehem, et occidit omnes pueros qui erant in ea, et in omnibus finibus ejus.
Videns quia illusus est.
Dolet impietas se esse illusam, dilatans se crudelitas
furit. Fremit dolositas se deceptam, et in se fraus
reversa colliditur. Herodes stridet cadens ipse in
laqueum quem tetendit, hinc iniquitatem quam considerat,
evaginat. De fide perfidiae sumit arma, terreno
quaerit furore, quem natum coelitus non credit.
Ad sinus matrum militum cogit castra, inter ubera
arcem pietatis oppugnat. In teneris uberibus ferrum
durat, lac fundit antequam sanguinem, dat ante
mortem sentire quam vitam, tenebras ingerit intrantibus
lucem. Sic agit magister mali, minister doli,
irae artifex, inventor sceleris, impietatis auctor, pietatis
praedo, inimicus innocentiae, hostis naturae, suis

pejor, pessimus sibi, quem Christus non ut evaderet,
sed ne videretur, aufugit. In altum tendens, cadit ab
alto. Coelum pulsans, intrat profundum, et in se
vadit cum vadit in Deum. Se occidit, qui vitam conatur
occidere: quia capere non potest perditionem
salus, occisionem vita, aeternitas finem. O ambitio
quam caeca semper! o quam praesumptio pessima! o
quam perdit concessa, qui inconcessa captat! Herodes
obsidens terrenum regnum, impugnat coeleste.
Terrenis inhians, irruit in divina, ipsamque pietatem
insectatur. Audierat natum regem: destinatus ad
scelus, ad piaculum promptus, paratus ad crimen,
causas innocentiae non requirit, jus abnegat, confundit
fasque nefasque. Cui nequitia est sodalis, cui
odiosa est aequitas, iniquitas est semper amica, qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.