PL 95, col. 1175
Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne
caedibus vivit, qui se munit sanguine, qui crudelitatibus
saevit, cui de timore stat totum, de amore
nihil constat. Herodes tunc caecus sic Christum gladiis
quaerit, investigat cruore, crudelitate rimatur:
successorem timens, incessit in auctorem. Premit
innocentes, volens innocentiam deperire, innocentis
causam facit nocentium crimen. Munus nati natorum
vertit in poenam. Auctoris ortum orientium
mandat occasum. Negotium salvantis salvandorum
jubet esse discrimen. Quorum lingua tacuit, oculi
nihil viderunt, nihil audierunt aures, manus nihil
fecerunt, et quibus actus nullus est, unde culpae
sumpserunt mortem, qui vivere nescierunt? Quibus
apud Herodem solum quod nati sunt, hoc fuit crimen.
Quid? Christus futurorum praescius, conscius
secretorum, cogitationum judex, mentium perscrutator,
quare deseruit quos sciebat quaerendos esse
propter se, et propter se noverat occidendos? Natus
Rex, et Rex coelestis, quare neglexit milites innocentiae
suae? Coaetaneum sibi quare contempsit
exercitum? Quare cunabulis suis deputatas excubias
sic reliquit, ut regem solum quaesiturus hostis, totum
grassaretur in militem? Fratres, Christus non
despexit suos milites, sed provexit, quibus ante dedit
triumphare quam vivere, quos fecit capere sine
concertatione victoriam, quos donavit coronis antequam
membris quos voluit virtutibus vitia praeterire,
ante coelum possidere quam terram. Praemisit
ergo Christus suos milites, non amisit. Recepit suas
acies, non reliquit. Beati quos natos martyrio videmus
esse, non saeculo. Beati qui labores in requiem,
in refrigerium dolores, moerores in gaudium
commutarunt. Vivunt, vivunt, quia vere vivunt, qui
pro Christo merentur occidi. Beati ventres qui portaverunt
tales. Beata ubera quae se talibus infuderunt.
Beatae lacrymae quae pro talibus fusae fletibus gratiam
baptismatis contulerunt. Nam diverso modo,
dono uno, in lacrymis suis martyres suo sanguine
baptizantur, in martyrio filiorum matres passae sunt.
Nam gladius filiorum pertransiens membra, ad matrum
corda devenit, et ideo necesse est ut sint praemii
consortes, quae fuerunt sociae passionis. Arridebat
parvulus occisori, gladio advocabatur infantulus.
Nutricis loco attendebat lactens percussoris
horrorem, nescia aetas lucis moritura gaudebat,
infans filius omnem hominem non hostem respicit,
sed parentem. Matres, matres tulerunt quidquid angoris
exstitit et doloris, et ideo non carebunt martyrum
gaudio, martyrii lacrymas quae fuderunt. Hoc
loco attendat auditor, attendat ut intelligat martyrium
non constare per meritum, sed venire per
gratiam. In parvulis quae voluntas, quod arbitrium,
ubi captiva fuit et ipsa natura? De martyrio ergo
demus totum Deo, nihil nobis. Vincere diabolum,
corpus tradere, contemnere vitia, tormenta expendere,
lassare tortorem, capere de injuriis gloriam,
de morte vitam, non virtutis humanae, sed muneris
est divini.
HOMILIA XXXIX. IN NATALI INNOCENTIUM. [(Ex beato Chrysostomo.)]