PL 95, col. 1185

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

ab Herode necandus inveniretur, Aegyptum a parentibus
esse delatum, defunctoque Herode sic demum
Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam inhabitare
coepisse. Solent enim evangelistae singuli sic
omittere quaedam quae vel ab aliis commemorata viderint,
vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderint,
ut continuata suae narrationis serie, quasi
nulla praetermisisse videantur, quae tamen alterius
evangelistae considerata Scriptura, quo loco transilita
fuerint, diligens lector inveniat. Puer autem
crescebat et confortabatur, plenus sapientia; et gratia
Dei erat in eo. Notanda distinctio verborum, quia
Dominus Jesus Christus in eo quod puer erat, id
est, habitum humanae fragilitatis induerat, crescere
et confortari habebat: in eo autem quod etiam Verbum

Dei, et Deus aeternus erat, nec confortari indigebat,
nec habebat augeri. Unde rectissime plenus
sapientia perhibetur et gratia. Sapientia quidem,
quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
Gratia autem, quia eidem mediatori Dei et
hominum, homini Jesu Christo magna gratia donatum
est, ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus
esset et Deus. Cui simile est quod Joannes scribens
eum plenum gratia et veritate, eamdem ipse divinitatis
excellentiam, veritatis, quam Lucas sapientiae,
nomine commendat. Tu autem.
HOMILIA XLIII. IN CIRCUMCISIONE DOMINI. [(Ex Opp. beati Ambrosii episcopi.)]
Circumciditur itaque puer. Quis est iste puer, nisi
ille de quo scriptum est: Puer natus est nobis, et
filius datus est nobis [(Isa. IX)]
? Factus est enim sub
lege, ut eos qui sub lege essent lucrifaceret [(I Cor. IX)]
.
Sistitur autem in Jerusalem. Quid sit autem in Jerusalem
sisti Domino, dicerem, nisi in Isaiae commentis
ante dixissem. Circumcisis enim vitiis, Dominico
dignus judicabatur obtutu, quia oculi Domini
super justos [(Psal. XXXVII)]
. Vides omnem legis veteris
seriem fuisse typum futurae, nam et circumcisio
purgationem significat delictorum. Sed quoniam
prona quadam cupiditate peccandi, humanae carnis
et mentis fragilitas inextricabilibus vitiis implicatur,
eo per octavam circumcisionis diem culpae totius
futura purgatio, resurrectionis octava praefiguratur

aetate. Hoc est enim illud: Quia omne masculinum
adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur [(Exod.
XXXIV, et Luc. II)]
. Verbis enim legis promittebatur
virginis partus, et vere sanctus, quia immaculatus.
Denique ipsum esse qui lege signaretur, in eumdem
modum ab angelo repetita verba declarant: Quia quod ex te nascetur,
inquit, sanctum, vocabitur Filius
Dei. Non enim virilis coitus vulvae virginalis
secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili
utero Spiritus sanctus infudit. Solus est enim per
omnia ex natis de femina, sanctus Dominus Jesus,
qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus
novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit.
Nam si litteram sequamur, quomodo sanctum omnis
masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.