PL 95, col. 1186

Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne

Nunquid sanctus Achab? Nunquid sancti pseudoprophetae,
quos ad Eliae preces ultor coelestis injuriae
ignis absumpsit? Sed ille sanctus, quem in
figura coelestis mysterii, pia divinae legis signabant
praescripta, eo quod solus sanctae Ecclesiae virginis
ad generandos populos Dei immaculatae fecunditatis
aperiret genitale secretum. Hic ergo solus aperuit
sibi vulvam. Nec mirum; qui enim dixerat ad prophetam: Priusquam te formarem in utero, novi te, et
in vulva matris sanctificavi te
[(Jer. I)]
. Qui ergo vulvam
sanctificavit alienam ut nasceretur propheta,
hic est qui aperuit matris suae vulvam, ut immaculatus
exiret. Tu autem.
HOMILIA XLIV. DE EODEM FESTO. [(Ex beato Hieronymo presbytero.)]

Memores estote, etc. Reliqua videsis inter Opera
beati Hieronymi, Patrologiae tomo XXVI.
HOMILIA XLV. DE EODEM FESTO. [(Ex Opp. ven. Bedae presbyteri.)]
In illo tempore cum consummati essent dies octo,
ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus. [(Luc. II)]
.
Sanctam venerandamque, etc. Reliqua vide apud
ven. Bedam, Operum ejus tomo V, Patrologiae XCIV,
col. 53.
HOMILIA XLVI. IN VIGILIA EPIPHANIAE. [(Ex Haymone.)]
In illo tempore defuncto Herode, ecce angelus Domini

apparuit in somnis Joseph, in Aegypto, dicens:
Surge, etc. [(Matth. II)] .
Quia non dixit defunctus, sed defuncti, ex his angeli
verbis intelligimus multos principes Judaeorum
cum Herode in necem Domini consensisse. Ideoque
divina ultione factum est ut multi ex his cum illo
perirent cum quo in necem Domini consenserant.
Spiritualiter autem obitus Herodis terminum significat
invidiosae contentionis, qua nunc Ecclesia contra
Judaeam saevit. Qui consurgens, accepit puerum et
matrem ejus, et venit in terram Israel. Quod post
obitum Herodis puer Jesus ad terram Israel reversus
est, significat quia circa finem saeculi in synagogam
est reversurus, cum per praedicationem Enoch et Eliae
in eum crediderint. Unde eum in Aegyptum deferre

jubetur, et fugere hac in nocte praecipitur. Cum vero
ad terram Israel revertitur, nec noctis fit mentio:
quia quos nunc propter incredulitatem in tenebris
perfidiae deserit, circa finem saeculi credentes in lucem
fidei recipiet. Audiens autem quod Archelaus
regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo
ire. Archelaus autem unus fuit de Herodis filiis, quem
post se ad regnandum in Judaea Herodes instituerat,
sed postea insolentiam ejus accusantibus Judaeis, et
judicio senatus apud Menam [Viennam], quae Galliarum
est urbs, exsilio relegatus vitam finivit.
Archelaus autem, qui vincens leo interpretatur,
Antichristum significat, qui ad tempus in sanctis
victoriam habebit, et quasi leo terribilis apparebit.
In illam ergo partem in qua regnabat Archelaus, cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.