PL 95, col. 1187
Homiliae de tempore (Auctores varii), J. P. Migne
puero ire Joseph noluit, quia illam partem populi
Judaeorum quae Antichristo est creditura, Christus
non inhabitabat per fidem. Post necem autem Archelai,
Christus ad terram Israel revertitur, quia post
interfectionem Antichristi synagoga in eum creditura
est, ut ait Apostolus: Cum plenitudo gentium intraverit,
tunc omnis Israel salvus erit [(Rom. XI)] . Sed
quia in Ecclesia manet et manebit, audiamus ubi
habitaverit. Et admonitus in somnis, secessit in partes
Galilaeae: et veniens, habitavit in civitate quae vocatur
Nazareth. Quia enim Nazareth flos sive virgultum
interpretatur, significat Ecclesiam, quae et florem
habet munditiae et virgultum justitiae, cujus virgulti
pulchritudinem admirabatur sponsus, in Canticis
canticorum dicens: Quae est ista quae ascendit per
desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et
thuris, et universi pulveris pigmentarii [(Cant. III)]
?
Cui iterum voce sponsi dicitur: Ego flos campi, et
lilium convallium [(Cant. II)]
. Et quia Ecclesia de praesentis
vitae amore ad coeleste desiderium transit,
recte Nazareth Galilaeae dicitur, quae transmigratio
interpretatur. Quod autem subdidit: Ut adimpleretur
quod dictum est per prophetas, et quoniam Nazaraeus
vocabitur, hoc testimonium in Septuaginta interpretibus
non habetur. Nonnulli enim de Isaiae prophetae
libro sumptum esse volunt, ubi scriptum est: Exiet
virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus
ascendet [(Isa. XI)]
. Nos autem dicimus quia si fixum
de Scripturis posuisset Evangelista testimonium,
non dixisset per prophetas, sed per prophetam.
Omnes enim prophetae Dominum Nazaraeum vocant,
quia secundum eum praedicant. Ipse enim est de
quo per Danielem dicitur: Cum venerit Sanctus
sanctorum, cessabit unctio [(Dan. IX)]
. Et David: Non
dabis Sanctum tuum videre corruptionem [(Psal. XV)]
,
Et iterum: Scitote quoniam mirificavit Dominus Sanctum
suum [(Psal. IV)]
. Defuncto autem Herode, id est,
mortua lege litterae, vel excusso diabolo de corde
Judaeorum circa finem mundi: quia dum Judaei superstitiosam
legem observant litterae, regnat diabolus
in illis, et est Christus inter gentes. Postquam vero
abjecerint haec omnia a se, tunc revertetur Filius
Dei vel fides ad eos. Ecce angelus Domini apparuit
in somnis Joseph. Qui Christum credit esse Filium
Dei, et eum portat in corde suo, recte angelus illi
apparet: Surge et accipe puerum. Surge a terra, qui
terrena relinquis. Prius puerum, et postea matrem
jubet accipere: prius Deum, et postea proximum
diligere. Et vade in terram Israel, hoc est, coelestem
patriam. Nisi portet Christum, et diligat Deum et
proximum, non poterit intrare. Defuncti sunt enim
qui quaerebant animam pueri. Totum dicit pro parte.
Sic in fine mundi defuncta erit lex litterae. Audiens
autem quod Archelaus regnaret in Judaea, timuit illo
ire. Cur ire noluit in Judaeam? Cur non ibat in Judaeam,
ubi habitavit prius, vel Nazareth, qua proprie
habitabat? Quia putabat quod angelus eum propter
templum et orationes quae erant in Judaea, juberet
proprie commorari in Jerusalem. Sed propter mysterium