PL 95, col. 119

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

Nec ab re est unum e pluribus quae ad hanc crucem
patrata sunt, virtutis miraculum enarrare. Quidam
de fratribus Hagustaldensis [ Al., Augustald] ecclesiae,
nomine Bothelm, qui nunc usque superest, ante
paucos annos dum incautius forte noctu in glacie
incederet, repente corruens brachium contrivit, ac
gravissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari;
ita ut ne ad os quidem adducere ipsum brachium
ullatenus dolore arcente valeret. Qui cum die quadam
mane audiret unum de fratribus ad locum ejusdem
sanctae crucis ascendere disposuisse, rogavit ut
aliquam sibi partem de illo ligno venerabili rediens
adferret, credere se dicens quia per hoc, donante
Domino, salutem posset consequi. Fecit ille ut rogatus
est, et reversus ad vesperam, sedentibus jam ad

mensam fratribus, obtulit ei aliquid de veteri musco
quo superficies ligni erat obsita. Qui cum sedens ad
mensam non haberet ad manum ubi oblatum sibi
munus reponeret, misit hoc in sinum sibi. Et dum iret
cubitum, oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo
in sinu permanere. At medio noctis tempore, cum evigilaret,
sensit nescio quid frigidi suo lateri adjacere, admotaque
manu requirere quid [ Al. add. coepit] esset,
ita sanum brachium manumque reperit, ac si nihil
unquam tanti languoris habuisset [ Al., habuissent].
CAPUT III. Ut idem rex postulans de gente Scottorum antistitem, acceperit Aedanum, eidemque in insula Lindisfarnensi sedem episcopatus donaverit.
Idem ergo Osuald, mox ubi regnum suscepit,
desiderans totam cui praeesse coepit gentem fidei
Christianae gratia imbui, cujus experimenta permaxima
in expugnandis Barbaris jam ceperat, misit
ad majores natu Scottorum, inter quos exulans ipse
baptismatis sacramenta, cum his qui secum erant
militibus, consecutus erat; petens ut sibi mitteretur
antistes, cujus doctrina ac ministerio gens quam regebat
Anglorum, dominicae fidei et dona disceret, et
susciperet sacramenta [DCXXXV]. Neque aliquanto
tardius quod petiit impetravit: accepit namque pontificem
Aedanum [ Al., Aidanum] summae mansuetudinis
et pietatis ac moderaminis virum, habentemque
zelum Dei, quamvis non plene secundum scientiam.
Namque diem Paschae dominicum more suae

gentis, cujus saepius mentionem fecimus, a quarta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.