PL 95, col. 172
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
juxta quod mihi presbyter qui comes itineris illi et
cooperator verbi extiterat, referebat, erat enim religiosus
et bonus vir, longe lateque omnia pervagatus,
et populum et regem praefatum ad viam justitiae
reduxit: adeo ut relictis, sive destructis fanis
arisque quas fecerant, aperirent ecclesias, ac nomen
Christi, cui contradixerant, confiteri gauderent,
magis cum fide resurrectionis in illo mori, quam
in perfidiae sordibus inter idola vivere cupientes.
Quibus ita gestis, et ipsi sacerdotes, doctoresque
eorum domum rediere laetantes.
LIBER QUARTUS.
CAPUT PRIMUM. Ut defuncto Deusdedit, Uighard ad suscipiendum episcopatum, Romam sit missus: sed illo ibidem defuncto, Theodorus archiepiscopus ordinatus, et cum Hadriano abbate sit Brittaniam missus.
et eruditio conveniret, et aetas. Cumque monachum
quemdam de vicino virginum monasterio, nomine
Andream, pontifici offerret, hic ab omnibus qui [ Al.
add. eum] novere, dignus episcopatu judicatus est.
Verum pondus corporeae infirmitatis, ne episcopus
fieri posset, obstitit. Et rursum Hadrianus ad suscipiendum
episcopatum actus est: qui petens [ Al.,
petiit] inducias, si forte alium, qui episcopus ordinaretur
ex tempore posset evenire.
Erat ipso tempore Romae monachus Hadriano notus,
nomine Theodorus, natus [ Al. add. ex] Tharso Ciliciae,
vir et saeculari et divina literatura, et Graece instructus
et Latine, probus moribus, et aetate venerandus,
id est, annos habens aetatis sexaginta et sex [ Al., XLVI].
Hunc offerens Hadrianus pontifici, ut episcopus ordinaretur
obtinuit: his tamen conditionibus interpositis,
ut ipse eum perduceret Brittaniam, eo
quod jam bis partes Galliarum diversis ex causis
adiisset; et ob id majorem hujus itineris peragendi
notitiam haberet, sufficiensque esset in possessione
hominum propriorum: et ut ei doctrinae cooperator
existens, diligenter adtenderet ne quid ille contrarium
veritati fidei, Graecorum more, in Ecclesiam cui praeesset,
introduceret. Qui subdiaconus ordinatus, quatuor
expectavit menses, donec illi coma cresceret,
quo in coronam tonderi posset. Habuerat enim tonsuram
more Orientalium sancti apostoli Pauli. Qui
ordinatus est a Vitaliano papa anno dominicae Incarnationis
sexcentesimo sexagesimo octavo, sub die
septima Kalendarum Aprilium, Dominica. Et ita
una [ Al. om. una] cum Hadriano, sexto Kalendas Junias
Brittaniam missus est. Qui cum pariter per mare ad
Massiliam, et deinde per terram Arhelas [ Al., Arelatem]
tradidissent Johanni archiepiscopo civitatis pervenissent
et illius scripta commendatitia Vitaliani pontificis,
retenti sunt ab eo, quousque Ebrinus major domus