PL 95, col. 173
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
regiae copiam pergendi quoquo vellent, tribuit eis.
Qua accepta Theodorus profectus est ad Agilberctum
Parisiorum episcopum, de quo superius diximus,
et ab eo benigne susceptus, et multo tempore habitus
est. Hadrianus [ Al. add. vero] perrexit primum
ad Emme Senonum, et postea ad Faronem Meldorum
episcopos, et bene sub [ Al. cum] eis diutius fuit:
coegerat enim eos imminens hiems ut ubicumque
potuissent quieti manerent. Quod cum nuncii certi
narrassent regi Ecgberto, esse [ Al., adesse] scilicet
episcopum quem petierant a Romano antistite, in
regno Francorum, misit illo continuo Raedfridum
[ Al., Regetfridum] praefectum suum, ad adducendum
eum: quo cum venisset, adsumpsit Theodorum cum
Ebrini [ Al., Ebroini] licentia, et perduxit eum ad portum
cui nomen est Quentavic, ubi fatigatus infirmitate
aliquantisper moratus est: et cum convalescere coepisset,
navigavit Brittaniam. Hadrianum autem Ebrinus
retinuit, quoniam suspicabatur eum habere aliquam legationem
imperatoris ad Brittaniae reges adversus regnum,
cujus tunc ipse maximam curam gerebat. Sed cum
nihil tale illum habere vel habuisse veraciter comperisset,
absolvit eum, et post Theodorum ire permisit.
Qui statim ut ad illum venit, dedit monasterium
beati Petri apostoli, ubi archiepiscopi Cantiae sepeliri,
ut praefatus sum, solent. Praeceperat enim Theodoro
abeunti Domnus apostolicus, ut in dioecesi
sua provideret, et daret ei locum in quo cum suis
apte degere potuisset.
CAPUT II. Ut Theodoro cuncta peragrante, Anglorum Ecclesiae cum catholica veritate, literarum quoque sanctarum coeperint studiis imbui; et ut Putta pro Damiano Hrofensis Ecclesiae sit factus antistes.
Pervenit autem Theodorus ad Ecclesiam suam secundo
postquam consecratus est anno, sub die sexto
Kalendarum Juniarum, dominica [DCLXIX] et fecit in ea
annos viginti et unum, menses tres, dies viginti sex. Moxque
peragrata insula tota, quaquaversum Anglorum
gentes morabantur, nam et libentissime ad omnibus suscipiebatur
atque audiebatur, rectum vivendi ordinem,
ritum Paschae celebrandi canonicum, per omnia comitante
et cooperante Hadriano, disseminabat. Isque
primus erat in archiepiscopis [ Al., archiepiscopus,
om.
in] cui omnis Anglorum Ecclesia manus dare