PL 95, col. 174
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
consentiret. Et quia literis sacris simul et saecularibus,
ut diximus, abundanter ambo erant instructi,
congregata discipulorum caterva, scientiae salutaris
quotidie flumina irrigandis eorum cordibus emanabant:
ita ut etiam metricae artis, astronomiae [ Al.,
astronomicae] et Arithmeticae Ecclesiasticae disciplinam
inter sacrorum apicum volumina suis auditoribus
contraderent. Indicio est quod usque hodie supersunt
de eorum discipulis, qui Latinam Graecamque
linguam aeque ut propriam in qua nati sunt, norunt.
Neque unquam prorsus ex quo Brittaniam petierunt
Angli, feliciora fuere tempora; dum et fortissimos
Christianosque habentes reges cunctis barbaris
nationibus essent terrori, et omnium vota ad nuper
audita caelestis regni gaudia penderent, et quicumque
lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent
in promptu magistros qui docerent.
Sed et sonos cantandi in ecclesia, quos eatenus in
Cantia tantum noverant, ab hoc tempore per omnes
Anglorum Ecclesias discere coeperunt: primusque,
excepto Jacobo de quo supra diximus, cantandi magister
Nordanhymbrorum Ecclesiis, Aeddi cognomento
Stephanus fuit, invitatus de Cantia a reverentissimo
viro Uilfrido, qui primus inter episcopos qui
de Anglorum gente essent, catholicum vivendi morem
ecclesiis Anglorum tradere didicit.
Itaque Theodorus perlustrans universa, ordinabat
locis opportunis episcopos, et ea quae minus perfecta
reperit, his quoque juvantibus corrigebat. In
quibus et Ceadda episcopum cum argueret non
fuisse rite consecratum; respondens ipse voce humillima:
« Si me, inquit, nosti episcopatum non rite
suscepisse, libenter ab officio discedo: quippe qui
neque me umquam hoc esse dignum arbitrabar; sed
obedientiae causa jussus subire hoc, quamvis indignus,
consensi. At ille audiens humilitatem responsionis
ejus, dixit, non eum episcopatum dimittere
debere; sed ipse ordinationem ejus denuo catholica
ratione consummavit. Eo autem tempore quo defuncto
Deusdedit, Doruvernensis Ecclesiae episcopus
quaerebatur, ordinabatur, mittebatur, Uilfridus quoque
de Brittania Galliam ordinandus est missus: et
quoniam ante Theodorum rediit, ipse etiam in Cantia
presbyteros et diaconos, usquedum archiepiscopus
ad sedem suam perveniret, ordinabat. At ipse veniens