PL 95, col. 175

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

mox in civitate Hrofi, ubi defuncto Damiano
episcopatus jam diu cessaverat, ordinavit virum magis
ecclesiasticis disciplinis institutum et vitae simplicitate
contentum, quam in saeculi rebus strenuum,
cui nomen erat Putta; maxime autem modulandi in
ecclesia more Romanorum, quem a discipulis beati
papae Gregorii didicerat, peritum.
CAPUT III. Ut Ceadda, de quo supra dictum est, provinciae Merciorum sit episcopus datus; et de vita et de obitu et sepultura ejus.
Eo tempore [DCLXIX] provinciae Merciorum rex
Uulfheri praefuit, qui cum mortuo Jarumanno, sibi
quoque [ Al., quique] suisque a Theodoro episcopum
dari peteret, non eis novum voluit ordinare episcopum;

sed postulavit a rege Osuio, ut illis episcopus
Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo, quod
est in Laestingaeu, quietam vitam agebat, Uilfrido
administrante episcopatum Eboracensis Ecclesiae,
necnon et omnium Nordanhymbrorum, sed et Pictorum,
quousque rex Osuiu imperium protendere poterat.
Et quia moris erat eidem reverentissimo antistiti,
opus Evangelii magis ambulando per loca,
quam equitando perficere; jussit eum Theodorus
ubicumque longius iter instaret, equitare, multumque
renitentem, studio et amore pii laboris, ipse eum
manu sua levavit in equum; quia nimirum sanctum
esse virum comperit, atque equo vehi quo esset necesse,
compulit. Susceptum itaque episcopatum gentis
Merciorum simul et Lindisfarorum [ Al., Lindisfarnorum]

Ceadda, juxta exempla Patrum antiquorum,
in magna vitae perfectione administrare curavit:
cui etiam rex Uulfheri donavit terram quinquaginta familiarum,
ad construendum monasterium in loco qui
dicitur Ad Baruae, id est, Ad nemus, in provincia
Lindissi, in quo usque hodie instituta ab ipso regutaris
vitae vestigia permanent.
Habuit autem sedem episcopalem in loco qui vocatur
Lyccidfelth, in quo et defunctus ac sepultus
est: ubi usque hodie sequentium quoque provinciae
illius episcoporum sedes est. Fecerat vero sibi mansionem
non longe ab ecclesia remotiorem; in qua
secretius cum paucis, id est, septem sive octo fratribus,
quoties a labore et ministerio verbi vacabat,
orare ac legere solebat. Qui cum in illa provincia

duobus annis ac dimidio Ecclesiam gloriosissime rexisset,
adfuit superno dispensante judicio, tempus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.