PL 95, col. 180

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

his quae Angli praeparaverant, communiter uti desiderarent
[ Al., desiderabant]: quaesivit Colmanus
huic dissensioni remedium, et circumiens omnia,
prope vel longe, invenit locum in Hibernia insula,
aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum
Mageo nominatur; emitque partem ejus non grandem,
ad construendum ibi monasterium, a comite
ad cujus possessionem pertinebat: ea conditione addita,
ut pro ipso etiam qui eis locum commodaret,
consistentes ibi monachi Domino preces offerrent. Et
constructo statim monasterio, juvante etiam comite
ac vicinis omnibus, Anglos ibidem locavit [ Al., collocavit],
relictis in praefata insula Scottis. Quod videlicet
monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis.
Ipsum namque est quod nunc grande de

modico effectum, Muigeo [ Al., Maigeo; al., Injugeo]
consuete vocatur, et conversis jamdudum ad
meliora instituta omnibus, egregium examen continet
monachorum, qui de provincia Anglorum ibidem
collecti ad exemplum venerabilium Patrum sub
regula et abbate canonico, in magna continentia et
sinceritate proprio labore manuum vivant [ Al.,
vivunt].
CAPUT V. De morte Osuiu et Ecgbercti regum; et de synodo facta ad locum Herutforda, cui praesidebat archiepiscopus Theodorus.
Anno Dominicae Incarnationis sexcentesimo septuagesimo,
qui est annus secundus, ex quo Brittanniam
venit Theodorus, Osuiu rex Nordanhymbrorum,
pressus est infirmitate, qua et mortuus est

anno aetatis suae quinquagesimo octavo, qui in tantum
eo tempore tenebatur amore Romanae et apostolicae
institutionis, ut si ab infirmitate salvaretur,
etiam Romam venire, ibique ad loca sancta vitam
finire disponeret, Uilfridumque episcopum ducem
sibi itineris fieri, promissa non parva pecuniarum
donatione, rogaret. Qui defunctus die decima quinta
Kalendarum Martiarum, Ecgfridum filium regni heredem
reliquit: cujus anno regni tertio Theodorus
cogit [ Al., coegit] concilium episcoporum, una cum
eis qui canonica Patrum statuta et diligerent et
nossent, magistris Ecclesiae pluribus. Quibus pariter
congregatis, diligenter ea quae unitati pacis ecclesiasticae
congruerent, eo quo pontificem decebat

animo, coepit observanda docere. Cujus synodicae
actionis hujusmodi textus est:
« In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu
Christi, regnante in perpetuum, ac gubernante

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.