PL 95, col. 181

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

suam Ecclesiam eodem Domino nostro Jesu Christo,
placuit convenire nos, juxta morem canonum venerabilium,
tractaturos de necessariis Ecclesiae negotiis.
Convenimus autem die vigesima quarta mensis
Septembris, indictione prima, in loco qui dicitur
Herutford [ Al., Herudford]. Ego quidem Theodorus,
quamvis indignus, ab apostolica sede destinatus Doruvernensis
Ecclesiae episcopus; et consacerdos ac
frater noster reverentissimus Bisi Orientalium Anglorum
episcopus: quibus etiam frater et consacerdos
noster Uilfrid Nordanhymbrorum gentis episcopus
per proprios legatarios adfuit. Adfuerunt et fratres
ac consacerdotes nostri, Putta episcopus Castelli
Cantuariorum quod dicitur Hrofescaestir, Leutherius
episcopus Occidentalium Saxonum, Uynfrid

episcopus provinciae Merciorum. Cumque in unum
convenientes juxta ordinem quique suum resedissemus:
Rogo, inquam, dilectissimi fratres, propter timorem
et amorem Redemptoris nostri, ut in commune
omnes pro nostra fide tractemus; ut quaeque
decreta ac definita sunt a sanctis et probabilibus
Patribus, incorrupte ab omnibus nobis serventur.
Haec et alia quamplura quae ad caritatem pertinebant,
unitatemque Ecclesiae conservandam, prosecutus
sum. Cumque explessem praelocutionem, interrogavi
unumquemque eorum per ordinem, si consentirent,
ea quae a Patribus canonice sunt antiquitus
decreta, custodire. Ad quod omnes consacerdotes
nostri respondentes dixerunt: Optime omnibus placet,
quaeque definierunt sanctorum canones Patrum,

nos quoque omnes alacri animo libentissime servare.
Quibus statim protuli eundem librum canonum,
et ex eodem libro decem capitula quae per
loca notaveram, quia maxime nobis necessaria sciebam,
illis coram ostendi, et ut haec diligentius ab
omnibus susciperentur, rogavi. »
Capitulum primum. Ut sanctum diem Paschae in
commune omnes servemus Dominica post quartam
decimam lunam mensis primi.
Secundum. Ut nullus episcoporum parochiam alterius
invadat, sed contentus sit gubernatione creditae
sibi plebis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.