PL 95, col. 182

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

Tertium. Ut quaeque monasteria Deo consecrata
sunt, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare,
nec quicquam de eorum rebus violenter abstrahere.
Quartum. Ut ipsi monachi [ Al., episcopi] non
migrent de loco ad locum, hoc est, de monasterio
ad monasterium, nisi per demissionem [ Al., permissione]
proprii abbatis; sed in ea permaneant obedientia
quam [ Al. add. rem] tempore suae conversionis
[ Al., conversationis] promiserunt.
Quintum. Ut nullus clericorum relinquens proprium
episcopum, passim quolibet discurrat, neque
alicubi veniens absque commendatitiis litteris sui
praesulis suscipiatur. Quod si semel susceptus [ Al.
add. est et] noluerit invitatus redire, et susceptor et

is qui susceptus est excommunicationi subjacebit.
Sextum. Ut episcopi atque clerici peregrini contenti
sint hospitalitatis munere oblato; nullique eorum
liceat ullum officium sacerdotale absque permissu
episcopi in cujus parochia esse cognoscitur, agere.
Septimum. Ut bis in anno synodus congregetur;
sed quia diversae causae impediunt, placuit omnibus
in commune, ut Kalendis Augustis in loco qui appellatur
Clofeshoch, semel in anno congregemur
[ Al., congregetur].
Octavum. Ut nullus episcoporum se praeferat alteri
per ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et
ordinem congregationis suae [ Al., consecrationis].
Nonum capitulum in commune tractatum est. Ut
plures episcopi, crescente numero fidelium, augerentur;

sed de hac re ad praesens siluimus.
Decimum capitulum [Al. om. capitulum] pro conjugiis.
Ut nulli liceat nisi legitimum habere connubium.
Nullus incestum faciat, nullus conjugem propriam,
nisi, ut sanctum Evangelium docet, fornicationis
causa, relinquat. Quod si quisquam propriam
expulerit conjugem legitimo sibi matrimonio conjunctam,
si Christianus esse recte voluerit, nulli alteri
copuletur; sed ita permaneat, aut propriae reconcilietur
conjugi.
« His itaque capitulis in commune tractatis ac definitis,
ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.