PL 95, col. 184

Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne

offensus a Uinfrido Merciorum episcopo per meritum
cujusdam inobedientiae Theodorus archiepiscopus,
deposuit eum de episcopatu post annos accepti episcopatus
non multos; et in loco ejus ordinavit episcopum
Sexuulfum, qui erat constructor et abbas
monasterii quod dicitur Medeshamstedi, in regione
Gyrviorum. Depositus vero Uinfrid rediit ad monasterium
suum quod dicitur Ad Baruae, ibique in
optima vitam conversatione finivit.
Tunc etiam Orientalibus Saxonibus, quibus eo
tempore praefuerunt Sebbi et Sigheri, quorum supra
meminimus, Earconvaldum constituit episcopum in
civitate Lundonia: cujus videlicet viri in episcopatu,
et ante episcopatum vita et conversatio fertur fuisse
sanctissima, sicut etiam nunc caelestium signa virtutum

indicio sunt. Etenim usque hodie feretrum
ejus caballarium, quo infirmus vehi solebat, servatum
a discipulis ejus, multos febricitantes vel alio
quolibet incommodo fessos sanare non desistit. Non
solum autem subpositi eidem feretro vel adpositi
curantur aegroti, sed et astulae de illo abscissae atque
ad infirmos adlatae, citam illis solent adferre
medelam.
Hic sane priusquam episcopus factus esset, duo
praeclara monasteria, unum sibi, alterum sorori suae
Aedilbergae construxerat, quod utrumque regularibus
disciplinis optime instituerat. Sibi quidem in regione
Sudergeona, juxta fluvium Tamensem, in loco
qui vocatur Cerotaesei, id est, Ceroti insula; sorori
autem in orientali [ Al., Orientalium] Saxonum

provincia, in loco qui nuncupatur In Berecingum,
in quo ipsa Deo devotarum mater ac nutrix posset
existere feminarum. Quae suscepto monasterii regimine,
condignam se in omnibus episcopo fratre, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.