PL 95, col. 185
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
ipsa recte vivendo et subjectis regulariter et pie
consulendo praebuit; ut etiam caelestia indicio fuere
miracula.
CAPUT VII. Ut in monasterio Bericinensi, ubi corpora sanctimonialium feminarum poni deberent, coelesti sit luce monstratum.
[DCLXXVI] In hoc etenim monasterio plura virtutum
sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque
sequentium, ab his qui novere, descripta
habentur a multis: e quibus et nos aliqua Historiae
nostrae ecclesiasticae inserere curavimus. Cum
tempestas saepe dictae cladis late cuncta depopulans,
etiam partem monasterii hujus illam qua viri tenebantur,
invasisset, et passim quotidie raperentur ad
Dominum; sollicita mater congregationis, qua hora
etiam eam monasterii partem, qua ancillarum Dei
caterva a virorum erat secreta contubernio, eadem
plaga tangeret, crebrius in conventu sororum perquirere
coepit quo loci [ Al., loco] in monasterio corpora
sua poni et cimiterium fieri vellent, cum eas
eodem quo caeteros exterminio raptari e mundo
contingeret. Cumque nihil certi responsi, tametsi
saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit
ipsa cum omnibus certissimum supernae provisionis
[ Al., promissionis] responsum. Cum enim nocte quadam
expletis matutinae laudis psalmodiis, egressae de
oratorio famulae Christi, ad sepulcra fratrum, qui
eas ex hac luce praecesserant, solitas Domino laudes
decantarent, ecce subito lux emissa caelitus veluti
linteum magnum venit super omnes, tantoque
eas stupore perculit, ut etiam canticum quod canebant
tremefactae intermitterent. Ipse autem splendor
emissae lucis, in cujus comparatione sol meridianus
videri posset obscurus, non multo post illo elevatus
de loco, in meridianam monasterii partem, hoc est,
ad occidentem oratorii secessit, ibique aliquandiu
remoratus et ea loca operiens, sic videntibus cunctis
ad caeli se alta subduxit; ut nulli esset dubium, quin
ipsa lux quae animas famularum Christi esset ductura
vel susceptura in caelis, etiam corporibus earum locum
in quo requietura, et diem resurrectionis essent
exspectatura, monstraret. Cujus radius lucis tantus
exstitit [ Al. erat], ut quidam de fratribus senior
qui [ Al. add. in] ipsa hora in oratorio eorum cum
alio juniore positus fuerat, referret mane, quod [ Al.,
quod mane] ingressi per rimas ostiorum vel fenestrarum
radii lucis, omnem diurni luminis viderentur
superare fulgorem.
CAPUT VIII. Ut in eodem monasterio puerulus moriens, virginem quae se erat secutura, clamaverit [Al., vocaverit]; utque alia de corpore egressura, jam particulam futurae lucis aspexerit.
[DCLXXVI] Erat in eodem monasterio puer trium
circiter, non amplius, annorum, Aesica nomine, qui
propter infantilem adhuc aetatem in virginum Deo
dedicatarum solebat cella nutriri, ibique medicari.
Hic praefata pestilentia tactus, ubi ad extrema pervenit,