PL 95, col. 187
Historia ecclesiastica (Beda), J. P. Migne
fecisset opera, quasi per funes aureos levanda esset
ad caelos: quod revera ita contigit. Nam non multis
interpositis diebus, Deo dilecta mater congregationis
ipsius, ergastulo carnis educta est; cujus talem
fuisse constat vitam, ut nemo qui eam noverit, dubitare
debeat quin ei exeunti de hac vita caelestis
patriae patuerit ingressus.
In eodem quoque monasterio quaedam erat femina
sanctimonialis, et ad saeculi hujus dignitatem nobilis et
in amore futuri saeculi nobilior: quae ita multis jam
annis omni corporis fuerat officio destituta, ut ne
unum quidem movere ipsa membrum valeret. Haec
ubi corpus abbatissae venerabilis in ecclesiam delatum,
donec sepulturae daretur, cognovit, postulavit
se illo afferri, et in modum orantium ad illud adclinari.
Quod dum fieret, quasi viventem adlocuta, rogavit,
ut apud misericordiam pii conditoris impetraret
se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolvi.
Nec multo tardius exaudita est: nam post dies duodecim,
et ipsa educta ex carne, temporales adflictiones
[ Al., temporalem adflictionem] aeterna mercede
mutavit.
Cum vero praefata Christi famula Torctgyd tres
adhuc annos post obitum dominae in hac vita teneretur,
in tantum ea quam praediximus infirmitate
decocta est, ut vix ossibus haereret, et ad ultimum,
cum tempus jam resolutionis ejus instaret, non solum
membrorum caeterorum, sed et linguae motu
caruit. Quod dum tribus diebus et totidem noctibus
ageretur, subito visione spiritali recreata, os et
oculos aperuit; aspectansque [ Al., aspiciensque] in
caelum, sic ad eam quam intuebatur visionem, coepit
loqui: « Gratus mihi est multum adventus tuus,
et bene venisti. » Et hoc dicto, parumper reticuit,
quasi responsum ejus quem videbat, et cui loquebatur,
exspectans. Rursumque quasi leviter indignata subjunxit:
« Nequaquam hoc laeta ferre queo. » Rursumque
modicum silens, tertio dixit: « Si nullatenus
hodie fieri potest, obsecro ne sit longum spatium
in medio [ Al. medio et]. » Dixit; et sicut antea, parum
silens, ita sermonem conclusit: « Si omnimodis
ita definitum est, neque hanc sententiam licet
immutari, obsecro ne amplius quam haec solummodo
proxima nox intersit. » Quibus dictis, interrogata a
circumsedentibus, cum quo loqueretur: « Cum carissima,
inquit, mea matre Aedilberge. » Ex quo intellexere
quod ipsa ei tempus suae transmigrationis
in proximum nunciare venisset. Nam et ita ut rogabat,
transacta una die ac nocte, soluta carnis simul
et infirmitatis vinculis, ad aeternae gaudia salutis intravit.
CAPUT X. Ut ad cymiterium ejusdem monasterii orans caeca lumen [Al., lucem] receperit.
Successit autem Aedilburgi in officio abbatissae
devota Deo famula, nomine Hildilid, multisque annis,
id est, usque ad ultimam senectutem eidem